Quantum redactiones paginae "Onomatopoeia" differant

Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m robotum addit: et:Onomatopöa mutat: nds-nl:Onomatopee
m Automaton: mutans Categoria:Litteratura; mutationes minores
Linea 7:
In omnibus fere linguis usitatum est [[Animalium soni|voces animalium]] circumgementium, circummugientium, circumvolantium &c observare humanaque voce imitari. Hae tamen imitationes haud [[Iconicitas|iconicae]] sunt, id est, voce humana haudquaquam accurate aut perfecte depinguntur. Etiam vocabula sonos naturales imitantia sunt symbola conventionalia, quibus certus modus arbitrii inest. Exempli causa, cum apud Graecos antiquos sues γρῦ γρῦ vel κοῖ κοῖ faciunt, apud Anglos ''oink oink'', apud Suecos ''nöff nöff'', apud Finnos ''röh röh'' faciunt, licet vox ipsa naturalis omnibus sit eadem. Item cornices Latine ''cras cras'',<ref>http://www.yale56.org/Comment%2056/Pandora.htm</ref> cum autem Finnice ''kraak kraak'' faciunt.
 
Saepe numero animalia, praesertim aves, nomina sua ex illis quas emittunt vocibus habuerunt. Ita ''cornix'', ''corvus'', ''cuculus'', ''grus'', ''turdus'', ''turtur'' certe per onomatopoeiam Latine appellati sunt. Etsi animalia non volucria rarius nomina sua ex sonitu emisso habeant, tamen nonnumquam quomodo sonent per onomatopoeiam redditur:
 
{| border="1" cellpadding="5" style="border-collapse:collapse; background:white;"
Linea 93:
|}
 
=== De aliis sonis ===
Homines variis sonis circumdati semper sunt. Cunctorum sonituum alii vitae, societati prosperitatique hominis sunt maximi momenti et notabiles, alii non. Qui notabiles sunt soni, nominabuntur, neglegendi autem ignorabuntur. Hoc modo res actionesque sonum emittentes intellectu comprehenduntur.
 
Linea 170:
 
== De vocabulis ex interiectionibus factis ==
Exclamationes et interiectiones sonitus naturales imitantes extra systema grammaticale sunt. Tenorem elocutionis interrumpunt ut exempli gratia ''Et tu cum esses capo &ndash; '''cocococo!!!''' &ndash; atque cor non habebas'' (Trimalchio in [[Petronius|Petronii]] ''Satyricis'' 59,2); at interdum etiam quasi partes orationis adhibentur ut exempli causa ''diu quo bene erit, die uno absolvam: '''tux tax''' tergo erit meo'' (Sagaristio servus in [[Titus Maccius Plautus|Plauti]] ''[[Persa (Plautus)|Persa]]'' 264). Licet interiectio sit ''tux tax'', tamen locum quendam syntacticum explet.
 
Soni naturales eorundemque imitationes voce humana factae uno aut periodico tenore fiunt. Imitationes autem discretis litteris vel potius [[phonema]]tis symbolizantur: ''coco-coco'', ''tux-tax'', βρεκεκεκὲξ-κοὰξ-κοάξ,<ref>Aristophanes, ''Ranae'' 210.</ref> κικκαβαῦ-κικκαβαῦ,<ref>Aristophanes, ''Aves'' 261.</ref> τιοτιο-τιοτιο-τιοτιο-τιοτιο,<ref>ibid. 237.</ref> τορο-τορο-τορο-τορο-τίξ,<ref>ibid. 260.</ref> τορο-τορο-τορο-τορο-λιλι-λίξ.<ref>ibid. 262.</ref> Saepe numero autem huiusmodi symbolizationes in systema grammaticale ita asciscuntur, ut nominum verborumque muneribus fungantur. Talem ascensum in systema morphologicum appellabimus ''nominationem''.
Linea 180:
Cuculus, cum Graece κόκκυ sonet, tamen ipse appellatur κόκκυξ, morphologice /kokkuk+s/. Itaque κόκκυξ factum est ex stirpe κοκκυκ, cui inflexiones suffiguntur. Stirps ipsa κοκκυκ sonum naturalem ''kok-kuk''<ref>Vel ''kuk-kuk'', si respicimus quod duo /u/ phonemata syllabarum contiguarum alienum quid videntur esse linguae Graecae (cf. *μυρμυρ+j+ω > μορμύρω).</ref> exhibet. Interiectio autem κόκκυ exstitit phonemate /k/ finali detruncato, nam in loco finali nulli [[Consonans|consonantes]] nisi ν, ρ, ς permittuntur. Ita in [[Phonotaxis|phonotaxin]] linguae Graecae accommodata est etiam interiectio. Item sonus grundiendi γρῦ factus est ex ''grug'', quae stirps verbo γρύζω (< *γρυγ+j+ω) subest.
 
Verba bulliendi diversarum linguarum ex sonis naturalibus per onomatopoeiam conceptis facta sunt. Exempli gratia ''bullio'' a ''(bul-)bul'', [[Lingua Finnica|Fin.]] ''pulputa'' 'bullire' a ''pul-pul'', [[Lingua Anglica|Angl.]] ''blob'' 'gutta' a ''(blob-)blob'' (per nominationem simplicem), [[Lingua Graeca|Gr.]] βλύζω 'bullio' a ''(blud-)blud'' per βλυδ+j+ω.
 
Etiam ex geminatis interiectionibus verba facta sunt. Haec exempla e lingua Graeca prompta sunt:
Linea 196:
|*μυρμυρ+j+ω
|μορμύρω
|<small>In compensationem [j] soni perditi <br /> [u] sonus longior factus est.</small>
|-
|mul-mul
|Sonus sugendi <br /> vel delibandi
|*μυλμυλ+j+ω
|μοιμύλλω
|<small>Dissimilationes: <br /> (1)&nbsp; u ... u > o ... u ; &nbsp; (2) &nbsp; l ... l > j ... l</small>
|-
|p<sup>h</sup>la(d)-p<sup>h</sup>lad
Linea 208:
|*φλαφλαδ+j+ω
|παφλάζω
|<small>(1) Dissimilatio: φλαφλα... > φαφλα... <br /> (2) Lex Grassmannii: φαφλα... > παφλα... </small>
|}
 
Linea 221:
Tichy, Eva (1983) ''Onomatopoetische Verbalbildungen des Griechischen''. Wien: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften. (Sitzungsberichte der Akademie der Wissenschaften in Wien, 409.)
 
== Vide etiam ==
*[[Animalium soni]]
*[[Etymologia]]
Linea 227:
{{L1}}
 
[[Categoria:LitteraturaLitterae]]
[[Categoria:Linguistica]]