Quantum redactiones paginae "Disputatio:Gaius Valerius Catullus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
Citationem ex oratione [[Marcus Tullius Cicero|Ciceronis]] ''Pro Roscio Amerino'' 48.4-5, ab usore [[Usor:87.10.67.110|87.10.67.110]] adhibitam, abrogavi, quia minime ad propositum pertinere videtur. --[[Usor:Fabullus|Fabullus]] 12:22, 3 Maii 2007 (UTC)
 
[[Imago:Catulo2.jpg|thumb|Nemo nusquam]]
== In imaginem Catulli quae dicitur ==
 
Haec, amici, imago mihi valde displicet. Unde sumpta sit, referre oportet, ut credi possit pictori cuidam post litteras renatas qui fuisse videtur talem Catulli formam ante oculos esse versatam. Equidem toto interrete pernavigato fontem imaginis non inveni.--[[Usor:Irenaeus|Irenaeus]] 09:39, 5 Iulii 2007 (UTC)
:Recte dicis. Haec eadem dici possunt de imagine [[Lucretius|Lucreti]] (vide notam meam in [[disputatio:Lucretius|disputatione de Lucreti lemmate]]). Utraque imago mihi phantasia docta tantum videtur. Vale. --[[Usor:Fabullus|Fabullus]] 10:37, 5 Iulii 2007 (UTC)
::Profecto recte Irenaeus annuente Fabullo negat hanc imaginem Catulli esse. Reapse neminem figurare videtur. Itaque triste est visu, quo siminino studio multarum (nec tamem omnium) linguarum paginae ad Catullum pertinentes hoc Nemine se sine iudicio ornaverint! Oportet nos aut sine imagine expediri aut alia imagine Catullum quodammodo indicanti uti. Idcirco primo consilio capto textum imaginis delevi hoc damnum (si vero damnum est) alia quadam imagine minus insolenti repensurus. --[[Usor:Neander|Neander]] 04:58, 23 Martii 2008 (UTC)
Revertere ad "Gaius Valerius Catullus".