Quantum redactiones paginae "Bacchae" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Quotations inside quotation marks, not in italics.
Linea 1:
{{FA stella}}
 
'''''Bacchae''''' ([[Graece]]: Βάκχαι), fabula [[Euripides|Euripidea]], est ultimum documentum tragoediarum classicae, quae dicitur aetatis nobis traditarum. Euripide anno [[406 a.C.n.]] mortuo, haec tragoedia anno proximo in [[Dionysia|Dionysiis]] data primas tulit—nimis sero quidem, ut auctorem tantas clades certaminum passum iam satisfaceret.
 
[[Imago:William-Adolphe Bouguereau (1825-1905) - The Youth of Bacchus (1884).jpg|thumb|''Iuventus Bacchi'' a Guilielmo-Adolpho Bouguereau anno [[1884]] depicta]]
 
==De condicionibus fabulae==
InNarrat Euripides in ''Bacchis'' Euripides de [[Dionysus|Dionyso]] iuvene narrat, qui in propinquos suos mortales infestus per Asiam [[Thebae|Thebas]], caput [[Boeotia|Boeotorum]], pervenit, ut domum [[Cadmus|Cadmi]] ulcisceretur, quod se potius nothum quam deum ducerent. Nam [[Iuppiter]] quondam adamaverat [[Semele|Semelam]], filiam Cadmi, eamque fecit praegnantem.; [[Iuno]] autem, quae hunc amorem haud approbabat, Semelae persuasit, ut Iovem rogaret in omni nitore divinitatis se ostendere. Quo facto, Semela per incuriam Iovis periit fulgure combusta., Sedsed Iuppiter partum immaturum in femore posuit, ut filium Iunonem celaret. Neque [[Agaue (mythologia)|Agaue]], soror Semelae, neque alii propinqui Dionysum, credebant filium esse Iovis.
 
==De scaena fabulae==
Fabula Thebis agitur ante Cadmeam seu domum regiam, quam Cadmus propter aetatem in dominium [[Pentheus|Penthei]] filii Agaues novique regis tradiderat. In media scaena positum est monumentum Semelae, prope quod ruinae aedificiorum flamma Iovis usque fumantium videntur. Etiam [[Dirce]] fons et [[Ismenus]] fluvius in conspectu sunt. Umbrae [[Cithaeron]]is montis procul translucent.
 
== Argumentum fabulae ==
Dionysus, qui etiam Bacchus et Bromius et Euhius et Iacchus in hac fabula appellatur, in scaenam primus prodit, ut quis sit et quam ob rem Thebas venerit narret: ''"Se ex Asia venisse, ut divinitatem suam Thebis vindicaret sacrosque ritus introduceret; se, antequam Graeciam perveniret, a [[Lydia]] profectum [[Phrygia]]m, [[Persia]]m, [[Bactria]]m, [[Media]]m, [[Arabia]]m visitavisse.''"
 
[[Image:Dionysus Qingdao beer.jpg|thumb|left|Dionysus [[cerevisia]]m [[Tsingtao|Tsingtaoënsem]] proferens. (Museum braxatorium Tsingtaoënse.)]]
Dionysus ex Asia cum turba Baccharum seu [[Maenas|Maenadum]] venerat, feminarum vi numinis lascivarum, effusis crinibus furore effrenato comissantium, quae ad tibias et cymbalorum tympanorumque strepitus "io Bacche!" ululantes iter temulentum faciebant. Quarum in numerum etiam Agaue et Ino et Autonoë, materterae Dionysi, iam accesserant illecebra corruptae iuvenis flavi, cuius specie indutus deus omnibus Thebanis apparebat.
 
Strepitu ante portas euhantium audito augur [[Tiresias]] senex, ipse quoque furore divino iam commotus, Cadmum etiam commodum commotum arcessit, ut in agmen maenadum accedant. Itaque ambo ad [[orgia]] se parant, cum procurrit Pentheus rex animo infesto: ''"Afuisse se sed cognovisse feminas domibus relictis in montes fugisse novum deum comissanter culturas.''" Cadmum [[thyrsus|thyrsum]] suum vibrantem, Tiresiam nebridibus (seu inuleaginis pellibus) discoloribus indutum aspicit obstupefactus vinculaque ferrea feminis lymphaticis, mortem advenae illi crispulo denuntiat. Tiresias autem Pentheo increpans suadet, ut novum accipiat deum, quippe qui [[vinum]] invenerit rerumque alioquin potentissimus sit. Cadmus quoque regem admonet, ut Dionysum comprobet deum, advenam quidem verum filium Semelae., Sedsed Pentheus ultionem asperrimis verbis minitatus viros mittit qui advenam ut dicit puellipuerum<ref>Re vera θηλύμορφον dicit (versus 353).</ref> capiant lapidationeque puniant. Cadmus agmini bacchantium cum Tiresia se adiungit.
 
Carmine a choro dicto in scaenam prodit servus cum Dionyso catenis vincto et Pentheo verba ita facit: ''"Dionysum facile mansuefactum minimeque renisum esse; immo rogasse se ut vinciretur; catenas autem cultricibus decidisse portaeque seras ultro esse evulsas.''" Pentheus hoc audito iubet iuvenem alienum catenis liberari. Qui deinde se narrat Bacchis initiatum e Lydia venisse, sed abnuit de novo deo huiusque orgiis quicquam explicare. Itaque Pentheus iratus in carcerem iubet conici advenam. Qui vincula accipit quidem sed illum ab Dionyso punitum iri denuntiat.
 
Deinde chorus maenadum Asiaticarum praesidio destitutarum et Dircen alloquitur, tutelam Thebarum, et Dionysum deum, ducem suum, invocat. Repente vox Dionysi tamquam ex intimo auditur, quae de praestigiis ab Dionyso factis aliisque calamitatibus Pentheo in poenam illatis narrat: ''"Primo domum regiam quassatam esse a Baccho, exarsisseque sepulchrum Semelae; secundo, phasma in aula creatum a Bromio esse, quod Pentheus gladio stricto aëra secans interficere frustra conaretur; deinde totum aedificium repentina ruina concidisse; Pentheum adversus vim dei pugnantem denique collapsum esse.'' "
 
Pentheus rursus in scaenam prodit obstupefactus, quod sine catenis advenam esse videt, qui se ab Dionyso dicit esse liberatum. Nunc autem pastorem vident quendam ex Cithaerone monte venientem, qui haec regi nuntiat: ''"Vidisse se tres feminarum sub divo dormientium turbas, quarum uni Agaue praeesse videretur. Quam repente experrectam clamore incitasse turbam suam, ut nebridibus indutis se serpentibus cingerent. Vidisse se alias feminas dammam bracchiis tenentes, alias autem, quibus domi infantes essent, catulos lupinos lacte alentes; et aliam saxum thyrso feriendo fontem fecisse, aliam autem ictu ferulae effecisse, ut vinum e rupe scateret.''" Sed nondum loqui desiit pastor: ''"Ut apud regem gratiosi fierent, iniisse se cum sodalibus consilium Agaues capiendae. Sed feminas furiosas ipsos aggressas fugavisse et pecudem manibus dilaceravisse, deinde invasisse duos viculos omnibusque rebus perturbatis vulneravisse thyrsis incolas ferris repugnantes, denique in locum unde profectae essent revertisse omnemque cruorem quo maculatae essent aqua abluisse fontium vi Dionysi apertorum.''" Iam finem facit loquendi nuntius, qui postremo his verbis ad regem provocat:<ref>''Bacchae'' 769-774; Latine convertit [[usor:Neander]].</ref>
 
{| border="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%;"
Linea 46:
|}
 
Sed Pentheus milites mitti iubet qui turbas maenadum arceant. Iuvenis autem flavus milites dicit ab feminis fugatum iri promittitque se regi, si Bacchanalia quam effrenatissima videre velit, viam monstraturum, qua in montes perveniant. Deinde Pentheus, cum se velle diceret, ab Dionyso persuadetur, ut securitatis causa vestimentum femineum sibi induat. Quo facto, rex partim mente capitur, nam se dicit duos soles et binas Thebas videre, et oculos in Dionysum coniectis miratur speciem iuvenis flavi in bovem cornigerum esse mutatam. Ad montes versus profecti verba inter se faciunt. Quo in colloquio Dionysus verba sua ita componit, ut cuius calamitatis sors Pentheum maneat dira [[ironia]] leviter aperiatur:<ref>''Bacchae'' 965-&ndash;970; Latine convertit [[usor:Neander]].</ref>
 
{| border="0" cellpadding="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%"
Linea 69:
|}
 
Consequentia eventorum in scaena non longius agitur, enumeratur quidem. Spatio enim nonnullarum horarum interposito, ut facile imaginari possumus, servus qui satelles Pentheum secutus erat in montes choro trucem adfert nuntium: ''"Pentheum, filium [[Echion]]is, mortuum esse.''" Quo nuntio, chorus alienigenarum vehementer gaudens singula eventorum audire vult. Itaque servus nuntius: ''"Peregrino duce se in Cithaeronem montem pervenisse, Pentheum autem ubi constitissent loco Bacchas videre nequisse. Itaque peregrinum miro modo effecisse, ut abies in arcum curvaretur et Pentheo, ut melius videret, in cacumine sessum posito iterum dirigeretur. Quo facto vocem e caelo auditam esse, quae bacchantibus imperaret, ut virum in summa abiete sedentem punirent de contemptu sacrorum Dionysi. Feminas furiosas primo conatum cepisse, ut ferulis lapidibusque coniectis de cacumine Pentheus in terram caderet. Nihil tamen illo modo consecutas deinde totam arborem radicitus e terra evulsisse. Decidisse Pentheum magna voce longaque lamentatione, cum diem sibi sciret supremum iam advenisse. Primam Agauen illum aggressam esse ore spumante oculisque torsis. Pentheum, ne unguibus matris dilaceraretur, [[mitra]] e coma eiecta faciem ostendisse genaque Agaues tacta imploravisse:''"<ref>''Bacchae'' 1118-1121; Latine convertit [[usor:Neander]].</ref>
 
{| border="0" cellpadding="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%"
Linea 90:
[[Imago:Death Pentheus Louvre G445.jpg|thumb|200px|right|Agaue et Ino Pentheum dilacerantes. Operculum vasis patiniformis (λεκανίς) Attici inter annos [[450 a.C.n.]] et [[425 a.C.n.]] figuris rubris signati.]]
 
Nuntius pergit: ''"Agauen caeco furore decollavisse filium delapsum, Inone cum Autonoa artus carnemque divellente, ita ut frusta in arbores et saxa disicerentur. Deinde capite Penthei in summo thyrso posito Agauen Thebas versum profectam esse.''"
 
Iam exit, cum videt appropinquare Agauen caput Penthei manibus gerentem. Etiam nunc Dionyso furibunda omnibus praedam suam ostendit, Pentheum caput, quod catulum credit esse leoninum. Tum prodit Cadmus cum apparitoribus reliquias regis secum ferentibus. Cui Agaue praeda sua exsultans se dicit gloriam paravisse, quod radio telaque destitutis maiora suscepisset.
 
Iam exit, cum videt appropinquare Agauen caput Penthei manibus gerentem. Etiam nunc Dionyso furibunda omnibus praedam suam ostendit, Pentheum caput, quod catulum credit esse leoninum. Tum prodit Cadmus cum apparitoribus reliquias regis secum ferentibus. Cui Agaue praeda sua exsultans se dicit gloriam paravisse, quod radio telaque destitutis maiora suscepisset.
Cadmus autem allocutione sobria Agauen sui compotem facit praedamque quam manibus tenebat aspicere iubet. Tandem perspicit Agaue Pentheum caput sibi esse gestamen.
 
Sub finem fabulae nobis conservatae Dionysus deus ex machina in scaenam prodit futura praemonens: ''"Cadmum in serpentem mutatum barbaram gentem regnaturum cum Harmonia uxore, Agauen autem cum sororibus alibi extorrem vitam victuram esse.''" Colloquio lamentabili amborum fabula terminatur.
 
== De natura fabulae ==
Naturae ''Baccharum'' indagandae homines docti operam impenderunt multiplicem, et variae sententiae de singulis locis intellegendis prolatae sunt. Constat tamen in quibusdam locis fabulam miro modo ridiculum immani immiscere. Notissimus est locus ille, ubi Tiresias et Cadmus furore Bacchico modice infecti Cithaeronem montem ascensuri alter alterum hortantur.<ref>''Bacchae'' 170-209.</ref> Diverbium senum illorum Bacchicis vestibus indutorum aliquid sane comici (ne dicamus aliquid "grotesci") fabulae attribuit.<ref>"Groteske Komik" (Lesky 1972, 487); etiam Pavanetto (1984) hanc rem breviter Latine tractat.</ref> Etiam Pentheus femineo vestitu indutus aliquid iocosi visus est exhibere, sed quicquid comici ei actui subsit,<ref>Aliquid ridiculi certe subest actui (''Bacchae'' 912-970) in quo Pentheus ab Dionyso accuratissime in speciem feminae ornatur.</ref> id sub latiore aspectu quam atrocissimum eventum praeparare apparet.
 
Quamvis modicum ridiculi habeat fabula ''Baccharum,'',<ref>De elementis comicis eiusdem fabulae disserit praesertim Seidensticker (1978).</ref> non est conivendum in vi eiusdem vere tragica et immani, quae prava quadam iustitia Pentheum e spectatorum gratia et misericordia eripere videtur. Est Dionysus qui ius sibi petiit cuique ius datum est. In fabula iudicanda hoc primum observandum est: ''"Dionysum eo consilio venisse, ut mysteria sua Thebis institueret.''"<ref>E.g., ''Bacchae'' 20-31.</ref> Itaque etiam hoc propositum est:<ref>Seaford (1981; 1996).</ref> ''"Complures res singulas, quas Pentheus in hac fabula expertus sit, reapse rationem quandam reddere de ritu Bacchis initiandi.''" Quod si ita est, fabulam Euripidis videmus ἱερὸν λόγον seu [[Hieros Logos|narrationem sacram]] habere, quae mysteria Dionysii, quoad potest, palam facit. In eandem sententiam dici potest fabulam de rebus priscis ad originem generis tragici pertinentibus narrare. Sed sunt etiam qui negent hanc fabulam ea, quae Bacchis initiandi senserint expertique sint, enumerando historiam religionis exponere, et dicant permagni momenti esse, quid Euripides ipse fabula sua Athenienses docere voluerit.<ref>E.g., Versnel (1990); Bierl (1991).</ref> Sunt etiam qui interpretationem mysticam huius fabulae omnino repudient.<ref>E.g., Leinieks (1996).</ref>
 
Possumus fabulam etiam ea ratione aspicere, quid spectatores Athenienses de Dionyso senserint quidque de illo deo tractari exspectaverint. Vini inventor largitorque certe valebat, nec Dionysus sine maenadibus cogitari poterat. In summa, deus maxime ambiguus habebatur.<ref>Bierl (1991).</ref>
 
== Bibliographia ==
*Bierl, Anton F. Harald. ([[1991)]]. ''Dionysos und die griechische Tragödie.: Politische und «metatheatralische» Aspekte im Text.'' Tübingen, Narr.
*Leinieks, Valdis. ([[1996)]]. ''The City of Dionysus. A study of Euripides' Bakchai.'' Stuttgart, Teubner.
*Lesky, Albin. ([[1972)]]. ''Die tragische Dichtung der Hellenen''. Editio 3a. Göttingen, Vandenhoeck & Ruprecht.
*Pavanetto, Cleto. ([[1984)]]. De Euripideae fabulae quae «Bacchae» inscribitur indole ac natura. ''Salesianum'' 46, 289-292.
*Seaford, Richard. ([[1981)]]. Dionysiac Drama and the Dionysiac Mysteries. ''Classical Quarterly'' 31, 252-275.
*Segal, Charles. ([[1982)]]. ''Dionysiac Poetics and Euripides' Bacchae''. Princeton, Princeton University Press.
*Seidensticker, B. ([[1978)]]. Comic Elements in Euripides' Bacchae. ''American Journal of Philology'' 99, 303-320.
*[[Ioannes Petrus Vernant|Vernant, Jean-Pierre]]. ([[1985)]]. Le Dionysos masqué des Bacchantes d'Euripides. ''L'Homme'' 25, 31-&ndash;58.
*Versnel, Hendrik S. ([[1990)]]. ''Inconsistencies in Greek and Roman religion, I: Ter unus. Isis, Dionysos, Hermes. Three Studies in Henotheism''. Leiden, Brill.
 
== Editiones et commentarii ==
*Diggle, James, (ed. [[1994)]]. ''Euripidis Fabulae'', Tomus III: ''Helena, Phoenissae, Orestes, Bacchae, Iphigenia Aulidensis, Rhesus''. Oxford, Clarendon Press.
*[[E. R. Dodds|Dodds, Eric R.]], (ed., comm. [[1960)]]. ''Bacchae.''. Editio 2a. Oxford, Oxford University Press.
*Roux, Jeanne, (introd., ed., trad., comm. [[1970)]]. ''Euripide, Les Bacchantes,'', I-&ndash;II. Paris: Les Belles Lettres.
*Seaford, Richard, (introd., ed., comm., [[1996)]]. ''Euripides, Bacchae.''. Warminster, Aris & Phillips, 1996.
 
== Notae ==