Quantum redactiones paginae "Parodos" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In theatro Graeco antiquo tam in [[Tragoedia|tragoediis]] quam in [[Comoedia|comoediis]] '''parodos''' (Graece πάροδος fem.,'introitus') est primus cantus a [[Chorus Graecus|choro]] cantatus tum cum [[Orchestra|orchestram]] intrat. Nam chorus post [[Prologus|prologum]] intrare solebat, quamquam in nonnullis fabulis iam ab initio adest ut in [[Supplices (Euripides)|''Supplicibus'' Euripideis]]. [[Stropha|Strophis]] et [[Antistropha|antistrophis]] constabat quibus nonnumquam epodia accedebant. Longissima esse poterat ut in [[Agamemnon (Aeschylus)|Aeschyleo ''Agamemnone'']] (223 versus), saepe tamen multo brevior erat ut in [[Hercules (Euripides)|Euripideo ''Hercule furente'']] (30 versus). Nonnumquam personae ex scaena choro in orchestra alternis cantibus respondebant (quod genus ''kommos'' appellatur)ː ita apud Euripidem in ''[[Electra (Euripides)|Electra]]'' et ''[[Iphigenia Aulidensis|Iphigenia Aulidensi]]''. Cantus sequentes ''stasima'' vocantur quia chorus locum non mutat sed in orchestra remanet.
 
== Plura legere si cupis ==
Paul Demont et Anne Lebeau, ''Introduction au théâtre grec antique'', nona editio, Librairie générale française, 2022 [https://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1997_num_110_1_2724_t1_0261_0000_1 Recensio critica]