Quantum redactiones paginae "Opera et dies" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
 
== Res ==
Initio [[Prometheus|Prometheos]] et [[Pyxis Pandorae|Pyxidis]] [[Pandora]]e fabulae introducuntur, quas descriptio quinque aetatum insequitur (incipiens ab [[Aetas Aurea|aurea aetate]], deinde res ad argenteam, dein [[aetas aënea|aeneam]] et postremo ad heroicam aetatem usque ad [[Aetas ferrea|ferream aetatem]] devenerunt); deinde narratur fabula [[Accipiter|accipiteris]] et [[Luscinia|lusciniae]], quorum alter regem, altera poetam significet. Tum regna [[iustitia]]e et [[superbia]]e opponuntur atque illustrantur. […]
 
Carmine suo poeta profundam scientiam rerum agri colendi exhibet seque constituendo calendarium atque consiliis utilissimis expertum peritumque colendi praestat cum non solum agrestia instrumenta sed etiam pecuariam rem, quandoque idoneum tempus serendi sit explicet. Vivido more etiam hiemes frigidas montesque Graeciae affligentes verbis depingit. Beatus ille dicitur qui [[iustitia]]m magni aestimet modumque in rebus esse agnoscat. Illi divitias fore, superbo autem qui magno in [[lucrum|lucro]] spem ponat exitium paratum fore.