Quantum redactiones paginae "Argus (gigas)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In mythologia Graeca '''Argus''' vel '''Argus Panoptes''' erat [[Gigas|gigas]] cuius caput centum oculis cingebatur. Ob hanc miram vigilantiam regina deorum [[Iuno]] eum [[Io (mythologia)|Ioni]] nymphae in candidam iuvencam transformatae ut custodem pastoremque adposuit ne maritus Iuppiter eam occulte adire posset. Numquam enim omnes eius oculi somno simul opprimebantur et in omnem regionem uno tempore spectare poterat. Puellae dolores miserans Iuppiter filio [[Mercurius (deus)|Mercurio]] imperat ut Argum necet. Qui cantu et [[Syrinx|syringis]] sono et virga somnifera gigantem sopireconsopire potuit cuius caput a collo falce abscidit. Oculi Iunoni dati sunt qui eos ad avis suisuae pennas ornandas adhibuit. Quae causa fuit cur [[Pavo (genus)|pavonum]] caudae velut stellis distinctae sint.
 
== Notae ==