Quantum redactiones paginae "Lysistrata" differant

Content deleted Content added
Linea 28:
*'''Parodos'''ː intrat chorus senum ligni fasces ferentium quibus portas Acropolis incendere volunt nisi mulieres eas aperuissent. Altera ex parte intrat chorus mulierum urnas aquae plenas ferentes quibus post varia convicia et altercationes taedas extinguunt et senes lavant<ref>Christopher A. Faraone, "[https://www.jstor.org/stable/632549 Salvation and Female Heroics in the Parodos of Aristophanes' Lysistrata]", ''The Journal of Hellenic Studies'', 1997ː 38-59</ref>.
*'''Agon'''ː magistratus quidam ad remos emendos pecuniam ex aerario sumere vult. Non putat enim, quamvis a senibus de earum audacia praemonitus, posse fieri ut mulieres eum ab introitu prohibeant. At postquam sagittarios Lysistratam comprehendere iussit ceterae feminae numero validiores eos fugant. Tum arguere coepit bellum ad mulieres non pertinere. Lysistrata respondet diutius feminas tacuisse eo magis quo plures et maiores dolores quam viri ex bello perciperent. Nunc vero ipsi audirent dum feminae quid faciendum sit deliberant. Ita infecta re et rediturum cum maiore vi minitans magistratus abiit.
*'''Parabasis vel secundus agon'''ː duo chori senum et mulierum scaenam soli occupant. De vera parabasi tamen non agitur quoniam nonduo ad spectatores sese convertunt sedchori inter se conviciis et minis disceptationem de feminarum in civitate partibus peragunt. Cum aliorum facinorum tum et adfectatae [[Tyrannis|tyrannidis]] senes mulieres incusabant<ref>Versus 614-635. Tyrannis enim et aliae res novae tum a populo Atheniensi non sine causa timebantur.</ref>. Interim tempus praeterisse videtur et actio post paucos dies repetitur.
*'''Episodia '''ː iam Lysistrata de incepti successu anxia apparetː multae enim feminae Veneris et maritorum desiderio ad adversarios transfugere conantur. Speciosas fallacesque causas comice adlegant. Exempli graria ultima galeam deae Athenae sub tunica condidit atque praegnans esse simulabat domum redire sibi ut liceret. Quas omnes intra moenia Acropolis retrahit Lysistrata. Tunc vero membro virili erecto et Veneris cupidine animi turbatus accurrit Myrrinae maritus Cinesias qui Lysistratam suppliciter rogat ut uxorem sibi mittat. Quae consensit postquam Myrrinam quomodo cum marito ageret certiorem fecit. Quae variis dilationibus cupidinem Cinesiae fefellit et postquam diu eum excruciavit momento critico effugit. Senes chori miserum solantur, omnes mulieres pravas esse dicentes. Tum Sparta advenit praeco ubi eadem gessit Lampito quae Lysistrata Athenisː quocirca magistratus Atheniensis praeconem rogat an hastam sub tunica geratǃ Ambo legatos de pace quam celerrime eligendos esse arbitrantur rem intolerandam ut evaderent.
*'''Stasimon'''ː virum coryphaeus nihil tam insuperabilem esse quam feminam fatetur. Tum mulierum coryphaeus blanditiis eum flectere incipitː vestem induit et culicem ex eius oculo elicit. Quibus commotus cum feminis in gratiam redit et ambo semichori in unum coalescunt et triumphalem cantum ordiuntur spectatores ad pecuniam aut cibos accipiendos invitantes.