Quantum redactiones paginae "Lysistrata" differant

Content deleted Content added
Linea 27:
*'''Parodos'''ː intrat chorus senum ligni fasces ferentium quibus portas Acropolis incendere volunt nisi mulieres eas aperuissent. Altera ex parte intrat chorus mulierum urnas aquae plenas ferentes quibus post varia convicia et altercationes taedas extinguunt et senes lavant.
*'''Agon'''ː magistratus quidam ad remos emendos pecuniam ex aerario sumere vult. Non putat enim, quamvis a senibus de earum audacia praemonitus, posse fieri ut mulieres eum ab introitu prohibeant. At postquam sagittarios Lysistratam comprehendere iussit ceterae feminae numero validiores eos fugant. Tum arguere coepit bellum ad mulieres non pertinere. Lysistrata respondet diutius feminas tacuisse eo magis quo plures et maiores dolores quam viri ex bello perciperent. Nunc vero ipsi audirent dum feminae quid faciendum sit deliberent. Ita infecta re et rediturum cum maiore vi minitans magistratus abiit.
*'''Parabasis vel secundus agon'''ː duo chori senum et mulierum scaenam soli occupant. De vera parabasi tamen non agitur quoniam non ad spectatores sese convertunt sed inter se conviciis et minis disceptationem de feminarum partibus in civitate partibus peragunt. Interim tempus praterisse videtur et actio post paucos dies repetitur.
*'''Episodia '''ː iam Lysistrata de incepti successu anxia apparetː multae enim feminae Veneris et maritorum desiderio ad adversarios transfugere conantur. Speciosas fallacesque causas comice adlegant. Exempli graria ultima galeam deae Athenae sub tunica condidit atque praegnans esse simulabat domum redire sibi ut liceret. Quas omnes intra moenia Acropolis retrahit Lysistrata. Tunc vero membro virili erecto et Veneris cupidine animi turbatus accurrit Myrrinae maritus Cinesias qui Lysistratam suppliciter rogat ut uxorem sibi mittat. Quae consensit postquam Myrrinam quomodo cum marito ageret certiorem fecit. DilationibusQuae variis dilationibus cupidinem Cinesiae fefellit et postquam diu eum excruciavit momento critico effugit. Senes chori miserum solantur, omnes mulieres pravas esse dicentes.
 
== Notae ==