Quantum redactiones paginae "Terra Gemina" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
'''Terra Gemina''' est [[experimentum mentale]] a [[Hilarius Putnam|Hilario Putnam]] philosopho [[CFA|Americano]] factum, quo [[externalismus semanticus|externalismum semanticum]] defenderet. Imaginatur enim, alicubi in [[via lactea]] esse [[planeta]]m, ubi omnia simillima Terrae nostrae sint — non solum [[natura]], sed etiam [[mores|moribus]]. Praeterea ibi pro quoque terricola [[alter ego]] (vel sosia vel ''Doppelgänger'') versatur, qui eadem, qua terricola, [[lingua]] loquitur. Utrobique igitur linguas idem vocabularium habere constat — uno excepto vocabulo, nam terricola, cum "aquam" dixit, H<sub>2</sub>O significat; incola autem Terrae Geminae, cum "aquam" dixit, liquorem XYZ significat. Secundum Putnam, H<sub>2</sub>O et XYZ liquores compositione [[chemia|chemica]] inter se differunt.
 
H<sub>2</sub>O et XYZ easdem qualitates habent, nam ambo madidi sunt liquores perlucidi, qui sitim sedant et [[dissolutrum|dissolutra]] generalia sunt. Itaque apud terricolas et apud incolas Terrae Geminae experientia aquae eadem esse videtur, nam ambo liquores sola compositione chemica differunt, quod tamen discrimen subtile nihil ad experientiam istam conferre potest.
 
 
== Bibliographia ==
* Fodor, Fodor, Jerry A., (1982) Cognitive Science and the Twin-Earth Problem. ''Notre Dame Journal of Formal Logic'' 23 (2): 98–118.
* Jacquette, Dale (2013) Phenomenological Thought Content, Intentionality, and Reference in Putnam’s Twin-Earth. ''Philosophical Forum'' 44: 69–87.
* Pessin, A. & S. Goldberg (ed. 1996) ''The Twin Earth Chronicles: Twenty Years of Reflection on Hilary Putnam’s ‘the Meaning of Meaning’”''. M. E. Sharpe.
* Putnam, Hilary (1975) ''The Meaning of "Meaning".'' University of Minnesota Press.