Quantum redactiones paginae "Oratorium (Congregatio)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Correct cogregatio to congregatio
 
Linea 4:
Conventus huius communitatis orationibus carminibusque lingua vernacula a [[liturgia]] Latina clare notati multos homines attrahebant. Tandem oecus proprius maiorque, "oratorium" vocatus, instructus est. Etiam conventus ipsi, qui ab [[Inquisitio haereticae pravitatis|Inquistione]] initio diffidenter observati sunt, quod ibi [[Laicus|laici]] praedicabant, mox "oratoria" appellabantur. Repraesentatio dramatica argumentorum ad [[Biblia]] vel [[ethica]]m pertinentium lingua vernacula hinc orta et paulatim late diffusa etiam arte musica [[Oratorium (musica)|Oratorium]] nominata est. Cum repraesentationes musicales ab anno [[1571]] a [[Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus|Ioanne Petro Aloysio Praenestino]], qui apud Philippum Neri confiteri solebat, dirigebantur, magnificae laudibusque celebratae erant.
 
Communitas Sancti Philippi Neri etiam his diebus multis in terris exstat et adhuc ''Oratorium'' appellatur, sodales autem ''Oratoriani''. [[sacerdos|Sacerdotes]] aut laici sunt, saepe [[paroecia]]s administrant. [[Index siglorum ordinum ecclesiae catholicae|Sigla]] ordinis sunt: '''CO''' (i.e. '''CogregatioCongregatio Orationis''').
 
== Oratoriani noti ==