Quantum redactiones paginae "Alcestis" differant

Content deleted Content added
 
Linea 6:
 
==Fabula==
Alcestis, virgo pulcherrima, [[Pelias|Pelia]] rege [[Iolcus|Iolci]] et [[Anaxibia]] nata est [[Admetus|Admeti]]que nupta<ref>''[[Ilias]]'' II.711-715</ref>. Simulac ad aetatem nubendi pervenit, pater eius poposcit, ut maritus futurus antequam sponsalia facerent leonem et aprum ad currum coniungere deberet. Admetus rex Pherarum [[Apollo|Apolline]] adiutore opus difficile effecit. Admetus autem nuptias faciens oblitus est [[Diana]]e sacra facere et immolare, quapropter in lecto suo acervum serpentium invenit, prodigium mortem proximam nuntians<ref>''[[Apollodori bibliotheca]]'' I.9.15</ref>. Sed iterum [[Apollo|Paean]] eum adiuvit et iram sororis suae mulsit vel placavit. Etiam contigit seu adeptus est, ut tres [[Parcae]], fatorum deae, ebriosae fierent, et eo modo certior factus est, quem ad modum Admetus tum, cum mori deberet, mortem devinci posset, nam, si aliquem reperiret, qui pro eo voluntarius decederet vita. At nemini persuadere potuit nisi Alcesti coniugi, quae sua sponte pro eo obire offerret. Quin etiam parentes ipsius Admeti, cum essent iam in senectute, se vitam pro filio daredaturos negaverunt<ref>''[[Apollodori bibliotheca]]'' I.9.15. [[Hyginus mythographus|Hyginus]], ''Fabulae'' 50-51.</ref>.
 
De rebus quae tum factae sunt, reperimus duas narrationes: aut [[Proserpina]] absolutum amorem perfectumque cari mariti admirans ei Alcestem reddidit, aut erat ut Euripides narrat [[Hercules]] forte hospes in palatio Admeti, cum repente [[Mors]] omnibus abhorrentibus intravit et Alcestem secum eduxit. Hercules autem dicitur persequens postulavisse et flagitavisse, ut Mors Alcestem redderet; Herculem cum illa id negante certavisse et certamine victorem factum recuperavisse reginam iuvenem.