Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant

Content deleted Content added
m ~ (1K, 10K)
Linea 4:
 
Dubitatione usus [[ratio|methodo]] opinatam reiecit [[cognitio]]nem in auctoritate [[sensus|sensibus]] ratione positam, novaque fundamenta epistemica erexit hac [[intuitio]]ne nixus: cum cogito, sum. Quod his praeclaris verbis dixit: "[[Cogito ergo sum]]."<ref>''[[Principia philosophiae]]'' 1.7 sqq.</ref> Cartesius [[dualismus|dualismum]] [[ontologia|ontologicum]] effecit, qui [[anima]]m, quam ''[[res cogitans|rem cogitantem]]'' dixit, a [[materia (physica)|materia]], quam ''[[res extensa|rem extensam]]'' nuncupavit, prorsus distinxit. [[Metaphysica]] Cartesii [[rationalismus|rationalismum]] sequiur, quippe cum [[idea innata|ideae innatas]] animae materiae [[Deus|Dei]] postulent. [[Physica]] autem ac [[physiologia]] eius in [[sensus (biologia)|sensuum]] [[experientia]] positae [[mechanismus|mechanismo]] et [[empirismus|empirismo]] nituntur.
[[Fasciculus:DescartesGraduationRegistry.JPG|thumb|upright=0.9|left|Tabularia de Cartesio Universitatis Pictaviensis, 1616.]]
 
== De vita ==
[[Fasciculus:Vue du Collège des Jésuites de La Flèche (Boudan, 1695).jpg|thumb|upright=1|Collegium Iesuitarum Flexiense.]]
[[Fasciculus:Maison de René DESCARTES - Jean-Charles GUILLO.JPG|thumb|Aedes, ubi natus est Renatus Cartesius]]
Renatus die [[30 Martii]] anno [[1596]] [[Descartes (Inger et Liger)|Hagae Turonicae]] apud aviam maternam natus est. Iam iam primum annum compleverat, cum Ioanna Brochard mater quodam morbo [[pulmo]]nis confecta obiit.<ref>Baillet 1691: 13 inexplicabilem "mal de poumon" coniectat.</ref> Ab avia [[educatio|eruditus]] est cum sorore fere annis sex maiore, et fratre annis quinque. [[Ioachim Descartes]] pater, qui praedia in [[Castrum Heraldi|Castro Heraldi]] possidebat ibique habitabat, [[iuris consultus]] [[parlamentum|parlamento]] provinciali operam navabat. Praeterea, Renatus fere annorum quattuor erat, cum pater rursus sibi [[matrimonium]] reparavit.
 
=== Initia vitae ===
[[Fasciculus:Vue du Collège des JésuitesMaison de LaRené FlècheDESCARTES (Boudan,- 1695)Jean-Charles GUILLO.jpgJPG|thumb|upright=0.8|left|CollegiumAedes, ubi natus est IesuitarumRenatus FlexienseCartesius.]]
Initia vitae Renati nobis latent. Nihilo minus puer infirmae valetudinis fuisse videtur, nam cum decem aut undecim annos natus [[Flexia]]m missus esset, ut apud [[Collège Henri-IV de La Flèche|collegium Iesuitarum]] studia coleret, permittebatur diu mane in lecto manere, cum ceteri pueri ad preces matutinas habendas cum ortu solis e lecto surgerent. (Quam consuetudinem per omnem vitam servaverit.) Apud [[collegium]] educatione liberali quam amplissima instructus est, nam non solum [[Latine|Latinam]] et [[Graece|Graecam]] [[lingua]]s didicit; philosophiaque ac [[rhetorica|arte rhetorica]] et dialectica eruditus est, sed etiam in studiis [[mathematica]]e et [[physica]]e versatus est. Disciplina in schola Iesuitarum tradita in [[scholastica (philosophia)|scholastica]] [[Aristoteles|Aristotelio]]-[[Thomas Aquinas|Thomistica]] posita magnas apud Renatum dubitationes suspicionesque excitavit, quamquam semper scholam suam magistrosque suos in honore habuit.
 
=== Initia curriculi ===
[[Fasciculus:DescartesGraduationRegistry.JPG|thumb|upright=0.9|left1|Tabularia de Cartesio Universitatis Pictaviensis, 1616.]]
Finitis scholae studiis anno [[1616]] apud [[universitas Pictaviensis|universitatem Pictaviensem]] baccalaureati et iuris licentiati gradum cepit — voluntate patris, ut videtur, cum complures homines gentis iure graduati essent. Sed quae ante annum 1618 fecerit, incertum est. Doctrinam qua in schola eruditus erat varie ancipitique opinione passsus est, nam institutionem laudabat, argumenta vituperabat. Post omnia studia dubitationibus laborabat conscius inscientiae suae:
 
Linea 54:
Doctrina metaphysica Cartesii novum defendit systema conceptuale et explanatorium, in quo materia extenta ex mentalibus separatur rebus, quae separatim intellegi explanarique debent. [[Dualismus|Dualismo]] celebri, quo anima ex corpore distinguitur, fundantur intellectus et cogitatio et actus morales et aliae eiusmodi res, quae explanari nequeunt ratione mechanistica, qua omnes res ad motus corpusculorum materialium redigantur. Systemate eius tamen novae quaestiones continebantur iunctae cum (1) coartanda apertura, quae esi inter animam humanam et mundum cuius conscius est, et (2) ita intellegenda natura humana, ut unio sit materiae et cogitationis, duorum generum disiunctorum.
 
[[Fasciculus:ETH-BIB-Descartes, René (1596-1650)-Portrait-Portr 10942.tif|thumb|upright=0.6|left|Cartesius fere anno 1640.]]
Doctrina philosophica Cartesiana magna, quamquam controversa, auctoritate semper fuit. Metaphysica eius et epistemologia et [[philosophia mentis]] haud ambigue ad formationem [[philosophia recens|philosophiae recentis]] contulerunt. Multae notiones aut sententiae in eius doctrina positae, sicut [[dualismus Cartesianus]], [[genius malignus]], [[dubitatio Cartesiana]], variis modis etiam nostrae aetatis philosophos occupant. Nam Cartesiana inter materiam et animam vel cogitationem distinctio plurimis subest modernae aetatis contemplationibus philosophicis, quae ex una parte ad animam et materiam, ex altera ad cognitionem certam remque cognoscendo obiectam pertinent.
 
Linea 213:
* Moreno Romo, Juan Carlos (2010) ''Vindicación del cartesianismo radical.'' Barcinonae: Anthropos.
* Porterfield, Jason (2018) ''René Descartes''. Rosen Publishing.
* Rodis-Lewis, Geneviève (1995) ''Descartes: biographie''. Calmann-Lévy.
* Rodis-Lewis, Geneviève (1992) Descartes life and the development of his philosophy. ''The Cambridge Companion to Descartes'', 21-57, ed. John Cottingham. Cambridge University Press.
* Rodis-Lewis, Geneviève (1995) ''Descartes: biographie''. Calmann-Lévy.
* Sebba, Gregor (1987) ''Dream of Descartes.'' Southern Illinois University Press.
* Shorto, Russell (2008) ''Descartes' Bones: A Skeletal History of the Conflict Between Faith and Reason.'' Random House.
Linea 228:
== Nexus externi ==
{{vicifons|Renatus Cartesius}}
* [http://zulu-ebooks.com/download/3-fachbuecher/859-discours-de-la-methode ''Discours de la méthode''] secundum editionem principem (1637), Adam & Tannery edd., Lutetiae: L. Cerf, 1902. (PdfPDF, 80 p, 362 kB)
*[http://descartesonline.blogspot.com/ The Rationalists Web]
*[http://www.vonhelmrich.de/cartesius.htm Renatus Cartesius]