Quantum redactiones paginae "David Humius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 103:
Quia passiones impressiones sunt et non propinquae ideae vel species obiectorum argumentationibus expressae, iudicia moralia argumentis veris aut falsis proponi non possunt. Ut ex [[furca Humiana]] scimus, non sunt sententiae mathematicae nec facta empirica; ergo non ratione humana investigantur.
 
Distinctio [[bonum (ethica)|boni]] [[malum (ethica)|malique]], cum ratione vel ratiocinatione fieri non possit, necesse est aliquo modo in impressionibus, alicuius generis sensibus et passionibus constituatur. Humius moralitatem putat postremo constiui "quodam instinctu interiore sive adfectu, quem natura universalem speciei nostrae fecit".<ref>''Enquiry Concerning the Principles of Morals'' 1.9.</ref> In actibus quos honestos habemus, secundas faustasque sentimus passiones; in inhonestis autem actibus passiones adversas sentimus. Hic de facto agitur, quo non ratio sed animi adfectus pertinet. "Non in re est, sed in te ipso."<ref>''Treatise'' 3.1.1.26.</ref>
 
=== De lege Humiana ===
Plurimi philosophi [[saeculum 20|saeculi XX]] consentiunt Humium '''existimationemaestimationem''' aba '''re ipsa''' exacte distinguere.<ref>Hare 1952: 29; Nowell-Smith 1954: 36-37; Flew 1964.</ref> Quae [[lex Humiana]] ('no ought from is') interdum "guillotina Humiana" appellatur. Et sane in philosophia morali aab dictoenuntiatione ad ipsam rem pertinenti ('est') imprudenter duci solet existimatioenuntiatio normativaaestimativa ('esse debet'). Humius in omni doctrina morali hoc animadvertisse se dicit:
 
{{Citatio|[...] auctor paulisper communi ratiocinandi ratione procedit, et esse Deum probat, vel res humanas observat, cum subito [...] pro usitata ''est'' et ''non est'' enuntiationum copulatione nulli occurro enuntiationi, quae non cum ''debet'' et ''non debet'' conectatur. Quae mutatio inprudenter fit. [...] Nam cum ''debet'' et ''non debet'' aliquam novam relationem vel adfirmationem indicet, quam necesse est observari et explanari; et eodem tempore rationem reddi, nam minime comprehendi posse videtur, quomodo haec nova relatio ab aliis [[deductio (logica)|deduci]] possit, quae in totum ab ea differunt.
* [...] the author proceeds for some time in the ordinary way of reasoning, and establishes the being of a God, or makes observations concerning human affairs; when of a sudden [...] instead of the usual copulations of propositions, is, and is not, I meet with no proposition that is not connected with an ought, or an ought not. [...] For as this ought, or ought not, expresses some new relation or affirmation, it is necessary that it should be observed and explained; and at the same time that a reason should be given, for what seems altogether inconceivable, how this new relation can be a deduction from others, which are entirely different from it.|''Treatise'' 3.1.1.27.}}
 
Constat igitur Humium hoc admonere, rem (''est'') non posse continere aestimationem (''esse debet''): inritum esse ex facto (vel ex re pura) ad aestimationem concludere (vel deducere).