Quantum redactiones paginae "Cena Baccho a Brongo oblata" differant

Content deleted Content added
m ~
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Dionysos kantharos BM B589.jpg|thumb|Bacchus [[vinum]] praebet: vas Atticum [[saeculum 6 a.C.n.|saeculi sexti a.C.n.]] iuxta [[Vulci|Vulcos]] [[Etruria]]e repertum ([[Museum Britannicum]]).]]
'''Cena Baccho a Brongo oblata''' est cum [[Bacchus]] (vel Dionysus) ad [[India]]m iter faceret: quidam [[Brongus]], hospes pauper, cenam generosam praebuit; [[deus]] invicem [[vinum]] ei dono dedit. Quae cena a [[Nonnus|Nonno]] in ''[[Dionysiaca (Nonnus)|Dionysiacis]]'' [[carmen epicum|carmine epico]] (17.37–86) descripta est. Inde discimus Brongum [[lac caprinum]] cum [[aqua]] mixtum praebuisse ad bibendum (sicut [[Erigone (Icarii filia)|Erigone]] in [[cena Baccho ab Icario oblata|cena Baccho ab Icario oblatum]]), ad edendum autem {{Polytonic|δεῖπνον ἄδειπνον}} "cenam sine cena" vel sine carne (sicut in [[cena Herculi a Molorcho oblata]]): videlicet [[oliva]]s [[colymbades]] et [[caseus|caseum]] recentem.
 
Aliis fontibus antiquis {{Creanda|sr|Велика Морава|Brongus}} est appellatio fluminis cuiusdam, [[Danubius|Danubii]] tributarii, quae linguis vernacularibus "Magna Morava" nuncupatur.<ref>Jan Burian, "[https://referenceworks.brillonline.com/entries/brill-s-new-pauly/brongus-e220340 Brongus]" in ''Brill's New Pauly''; Vl. Georgiev, ''La Toponymie ancienne de la péninsule Balcanique'' (1961) p. 33</ref>
 
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* A. S. Hollis, ed., ''Callimachus: Hecale'' (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")
 
{{Nexus absunt}}
 
[[Categoria:Bacchus]]