Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 163:
 
Deinde meditator prioribus imaginandi studiis nixus ait et facultatem imaginandi et perceptionem sensibilem non solum a mente pendere sed etiam corporea organa sensuum poscere. Imaginamur sensibusque percipimus colores sonos gustus [[dolor]]es et alia talia, quae quam clarissime animadvertimus, quamquam ideae indistinctae sunt. Aliquid veri continent. Quod non solum res materiales exsistere demonstrat, sed etiam mentem nostram arte corpori coniunctam esse, cum quo unionem efficit.
 
''Meditationibus'' adiunctae sunt admonitiones criticae, quarum solidissimae ab Antonio Arnaud theologo et logico, et [[Thomas Hobbes|Thoma Hobbes]] et Petro Gassendi philosophis [[materialismus|materialismi]] adsectatoribus factae sunt. Quae reprehensiones invitatoriae cum responsis Cartesii disputationes aperuerunt, quae per saecula adhuc constituerunt.
 
=== ''Principia philosophiae'' ===
[[Fasciculus:Principia philosophiae.tif|thumb|''Principia philosophiae'', 1685]]
Post ''Meditationes'' Cartesius anno [[1644]] edidit ''Principia philosophiae'', quo opere quaripertito summam philosophiae suae ordine exponit in modum artis scholasticae. Prima parte ("de principiis cognitionis humanae") metaphysicam suam nec non epistemologiam et [[theoria mentis|theoriam mentis]] exhibet. Secunda autem parte ("de principiis rerum materialium") explicat partes sensuum perceptionum et fines nostrae de mundo scientiae, ac considerat, quomodo [[substantia]]m, quam extensionem spatialem esse putat, intellegere possimus. Ex qua abstracta corporeae substantiae definitione geometrica sequitur, ut neque [[vacuum]] absolutum neque [[atomus|atomi]] dari possint, nam substantia in infinitum dividi potest et per se inmobilis liberaque est. Omnis materiae variatio, quae in mundo materiali est, a motu dependet a Deo profecto. Prima lex motus Cartesii ab inmutablitate Dei ducta est. Quae lex postea lex accelerationis nota est.
 
Tertia pars ("de mundo visibili") [[cosmologia]]m Cartesii exponit, et quarta, de origine formationeque terrae eiusque elementis motibusque narrat. Etiam [[magnetismus|magnetismum]] et [[ignis|ignem]] explanat, deinde organa sensuum eorumque officia tractat.
 
== Opera selecta Renati Cartesii ==
Line 198 ⟶ 203:
* Grayling, A. C. (2006) ''Descartes: The Life of Rene Descartes and Its Place in His Times.'' Simon and Schuster.
* Hatfield, Gary (2018) René Descartes. ''The Stanford Encyclopedia of Philosophy''.
* Holbrook, Daniel (1992) Descartes on mind-body interaction. ''Southwest Philosophical Studies'' 14:74-83.
* Monnoyeur, Françoise (2017) ''Matière et espace dans le système cartésien.'' Harmattan. ISBN 978-2-343-13394-2.
* Moreno Romo, Juan Carlos (2010) ''Vindicación del cartesianismo radical.'' Barcinonae: Anthropos.