Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
 
Dubitatione usus [[ratio|methodo]] opinatam reiecit [[cognitio]]nem in auctoritate [[sensus|sensibus]] ratione positam, novaque fundamenta epistemica erexit hac [[intuitio]]ne nixus: cum cogito, sum. Quod his praeclaris verbis dixit: "[[Cogito ergo sum|Ego cogito, ergo sum]]."<ref>''[[Principia philosophiae]]'' 1.7 sqq.</ref> Cartesius [[dualismus|dualismum]] [[ontologia|ontologicum]] effecit, qui [[anima]]m, quam ''[[res cogitans|rem cogitantem]]'' dixit, a [[materia (physica)|materia]], quam ''[[res extensa|rem extensam]]'' nuncupavit, prorsus distinxit. [[Metaphysica]] Cartesii [[rationalismus|rationalismum]] sequiur, quippe cum [[idea innata|notiones innatas]] animae materiae [[Deus|Dei]] postulent. [[Physica]] autem ac [[physiologia]] eius in [[sensus (biologia)|sensuum]] [[experientia]] positae [[mechanismus|mechanismo]] et [[empirismus|empirismo]] nituntur.
[[Fasciculus:DescartesGraduationRegistry.JPG|thumb|upright=0.89|left|Tabularia de Cartesio Universitatis Pictaviensis, 1616.]]
 
== De vita ==
Linea 111:
In '''prima meditatione''' Cartesius argumenta scepticorum antiquorum adhibet, ut a falsis erroneisque opinionibus se liberet. Argumenta scepticorum ordinate et disposite in usum convertit, etsi non eo consilio, ut more scepticorum omnibus opinionibus se abstineat. Suas opinioes potius ad tempus putat dubitabiles vel falsas esse, ut ab integro incohare possit opiionibus, quae certe indubitabiles sint. Impetum facit in fundamenta principiorum empiricorum Aristoteliorum, quibus usitatae quas quondam habebat opiniones nitebantur. "Nempe quidquid hactenus ut maximè verum admisi, vel à sensibus, vel per sensus accepi, hos autem interdum fallere deprehendi."<ref>Cartesius, ''Meditationes'', 1642, p. 6.</ref> Empirismus Aristotelius similitudine nitebatur:species vel qualitates entium materialium quodam modo eaedem vel similes sunt ac qualitates sensibiles quas percipimus. Ita [[sensus (biologia)|sensus]] sani veram reddunt imaginem naturae et qualitatem entium quae percipimus.
 
In '''secunda meditatione''' Cartesius contra communem opinionem demonstrat mentem nobis esse notiorem quam mundum qui nos circumdat (si vero exstat, nam hoc puncto argumenti in dubio sumus). In prima meditatione Cartesius argumentum [[genius malignus|genii maligni]] praebuerat: fieri posse, ut a deceptore, genio maligno, inducamur ad credendum quod verum esse putamus. Nunc vero Cartesius arguit genium in omni calliditate nequire me inducere, ut me non esse putem, quia ita cogitando aliquem cogitare commonefio. Itaque facere non potest meditator (alter ego Cartesii), quin, tum cum cogitat, exsistere se sibi persuadeat.
 
{{Citatio|Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? sed jam negavi me habere ullos sensus, & ullum corpus; haereo tamen, nam quid inde? sumne ita corpori, sensibusque alligatus, ut sine illis esse non possim? sed mihi persuasi, nihil plane esse in mundo, nullum caelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non esse? imo certè ego eram si quid mihi persuasi: sed est deceptor nescio quis, potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit; haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit, & fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu aliquid esse cogitabo, adeo ut omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties à me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum.|Meditationes II 1642, p. 9.}}
Linea 132:
Meditator exsistentiam Dei variis probare vult argumentis, quorum notissimum [[argumentum ontologicum]] est. Primum igitur praenuntiat se habere notionem vel ideam Dei, substantiae infinitae perfectaeque. Cui notioni debet aliqua esse causa, nam [[ex nihilo nihil fit]]. Necesse est causam non minus veram esse quam ideam. Meditator dubitationes et desiderationes ex indigentia oriri putat, atque intellegit se suae indigentiae plane ignarum esse, nisi suam inperfectam naturam cum natura entis perfectissimi, cui ea sunt quibus ipse caret, comparare potest. Cum de aliarum rerum exsistentia dubitare possit, de Dei exsistentia non potest dubitare, cum clare et distincte perceptionem Dei habeat. Meditator deinde fieri posse imaginatur, ut ipse summum et perfectum ens sit, cuius indigentiae re vera "queentiae"<ref>Vide [[Quintilianus|Quintiiani]] ''Institutionem oratoriam'' 2.14.2</ref> vel facultates sint, quibus sensim ad perfectionem progrediatur. Si perfectio eius facultas est, veri simile est Dei ideam ultro in eo concipi posse. Sed meditator hanc possibilitatem reicit, quod Deus omnino actualis sit, non potentialis.
 
Utcumque idea Dei in meditatorem pervenerit, postremo concludendum est eam nusquam nisi ex ipso Deo fluxisse. Meditator, cum Deum exsistere conclusisset, interrogat, quomodo ipse hanc ideam, neque adventiciam nec commenticiam, recepisset. Ergo innata est, nam meditator a Deo creatus ideà Dei instructus est. Clare et distincte percipit Deum deceptorem non esse, nam deceptio aliquem defectum indicat. Deo perfecto nulli sunt defectus.
 
In '''quarta meditatione''', quae titulum additicium "de vero et falso" habet, meditator omnia quae certe scit — videlicet Deum exsistere — ex intellectu esse comperit, non ex [[sensus (biologia)|sensibus]] aut imaginatione. Nunc, cum exsistentiam Dei pro certo habet, multo plus sequentur, quae tractari debent. Primo Deum scit fallere nolle, quod voluntas fallendi aliena sit a perfectione Dei. Secundo Deus, siquidem meditatorem creavit, etiam eum iudicandi facultate instruxit. Itaque meditator, prout iudicio suo recte utatur, infallibilis est. Sed siquidem meditator a Deo infallibili iudicio praeditus est, cur tamen saepius errat? Meditator se alicubi inter Deum et nihil versari comperit, nam a supremo et perfectissimo ente creatus est, et constat omnia a Deo creata infallibilia esse, sed ipse etiam in hominem finitum creatus est. Cum particeps sit Dei, entis supremi, etiam partem habet nihili. Meditator, cum errorem commisit, non facultate in hunc finem a Deo tributa usus hoc fecit, sed quia facultas verum iudicandi, quam a Deo habet, non est in eo infinita. Omnia a Deo creata perfecta sunt, et Deus, si voluisset, meditatorem perfectum creaviset. Itaque meditator hic quaestionem de [[theodicaea]] excitat.
 
{{Citatio| Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit; non enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non videtur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem, quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliquâ sibi debitâ perfectione sit privata. Nam si, quo peritior est artifex, eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse, quod non sit omnibus numeris absolutum? Nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare, ut nunquam fallerer; nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum: anne ergo melius est me falli quàm non falli?|Quarta meditatio, 5}}