Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 130:
Deinde meditator noster hoc principium ad causalitatem pertinens definit: causam (ideae adventiciae) aeque veram esse oportet atque effectum; verbi causa, si imago elephanti ideam elephanti evocat, necesse est, ut imago non minus vera sit quam idea. Quod nisi ita esset, idea imagine evocari non potuit. Quo principio causalitatis usus meditator entia extra se versantia examinare incipit, et quidem fontes idearum quae ad ea referuntur. Arbitratur se ideas habere variorum entium materialium, aliorum hominum, bestiarum, [[angelus|angelorum]], nec non Dei. Ex quibus tamen putat ceteras praeter Dei et materialium entium ideas ex aliis ideis compositas esse posse. Quod autem ad ideas materiales attinet, non videtur talem habere, quae etiam ex eo ipso esse non possit. Itaque Deum, ut certissimam ideam adventiciam, investigare constituit.
 
Meditator exsistentiam Dei variis probare vult argumentis, quorum notissimum [[argumentum ontologicum]] est. Primum igitur praenuntiat se habere notionem vel ideam Dei, substantiae infinitae perfectaeque. Cui notioni debet aliqua esse causa, nam [[ex nihilo nihil fit]]. Necesse est causam non minus veram esse quam ideam. Meditator dubitationes et desiderationes ex indigentia oriri putat, atque intellegit se suae indigentiae plane ignarum esse, nisi suam inperfectam naturam cum natura entis perfectissimi, cui ea sunt quibus ipse caret, comparare potest. Cum de aliarum rerum exsistentia dubitare possit, de Dei exsistentia non potest dubitare, cum clare et distincte perceptionem Dei habeat. Meditator deinde fieri posse imaginatur, ut ipse summum et perfectum ens sit, cuius indigentiae re vera "queentiae"<ref>Vide [[Quintilianus|Quintiiani]] ''Institutionem oratoriam'' 2.14.2</ref> vel facultates sint, quibus sensim ad perfectionem progrediatur. Si perfectio eius facultas est, veri simile est Dei ideam ultro in eo concipi posse. Sed meditator hanc possibilitatem reicit, quod Deus omnino actualis sit, non potentialis.
 
Utcumque idea Dei in meditatorem pervenerit, postremo concludendum est eam nusquam nisi ex ipso Deo fluxisse. Meditator, cum Deum exsistere conclusisset, interrogat, quomodo ipse hanc ideam, neque adventiciam nec commenticiam, recepisset. Ergo innata est, nam meditator a Deo creatus ideà Dei instructus est. Clare et distincte percipit Deum deceptorem non esse, nam deceptio aliquem defectum indicat. Deo perfecto nulli sunt defectus.