Content deleted Content added
m CumLaerti →Cum Laerti
Linea 3:
[[Fasciculus:Schubert Ulysses and Circe.jpg|thumb|"[[Ulixes iuxta Circes palatium (Schubert)|Ulixes iuxta Circes palatium]]" a [[Gulielmus Schubert de Ehrenberg|Gulielmo Schubert de Ehrenberg]] anno 1667 pictus]]
 
In mythologia Graeca '''Circe''' (''-es, f.''; [[Graece]] {{Polytonic|Κίρκη}}), filia [[Sol|solis]] dei [[Helius|Helii]] et Oceanidae [[Perse]]s vel Perseidos (nom. ''Perse'' vel ''Perseis''), soror regis [[Aeetes|Aeetae]] atque ita amita [[Medea (mythologia)|Medeae]], fuit semidea et saga insulam ficticiam [[Aeaea]]m habitans, quae comites [[Ulixes|Ulixis]] in [[sus|sues]] mutavit. E [[Colchis|Colchide]] in curru patris sui huc advenisse narrabant. Regem [[Latinus (discretiva)|Latinum]] [[Picus (deus)|Picum]] in [[Picus (genus)|avem eiusdem nominis]] postea mutasse dicebatur atque ex Ulixe filium peperisse Telegonum nomine.
 
== In Odyssea ==
Postquam una salva [[navis|navi]] saevitiam [[Laestrygones|Laestrygonum]] evasit, decimo [[Odyssea|Odysseae]] carmine [[Ulixes]] in insulam Aiaien pervenit, quam multi hodie [[paeninsula]]m [[Circeii|Circeiorum]] fuisse existimant (''Monte Circeo'')ː certe antiqui fontes nomen geographicum ex heroina Homerica ducebant. Fortasse antiquitus adhuc insula, non paeninsula, erat. Cum [[Laertes|Laerti]] filius fumum in caelum surgentem e specula adspexisset, partem comitum [[Eurylochus|Eurylocho]] duce in hanc partem misit qui regionem explorarent. Illi pulchrum palatium invenerunt a lupis leonibusque mansuetis custoditum (revera homines erant Circae veneficiis in feras transmutati). Tum vocem feminae canentis et textrino operam dantis audieruntː magna voce clamaverunt ut eam accirent. Dum alii comites ipsa dea comiter invitante domum introeunt Eurylochus insidias esse suspicatus retro mansit. Qui cum comites rursus exeuntes non vidisset - quos in [[Sus|sues]] transmutatos in [[Suile|suile]] clauserat Circe - ad navem rediit amissos ceteros renuntiaturus. Tum Ulixes inopinata re commotus solus cum gladio comites quaerendos suscepit. In itinere deorum nuntius, [[Hermes]], ei occurrit atque postquam res nuper gestas narravit antidotem veneficiis, herbam magicam a deis ''moly'' vocatam, dedit dum et virtutes herbae patefacit et quomodo cum Circe agendum esset. Nam cum [[Magia (mystica)|maga]] et Ulixem veneficiis suis potione permixtis temptasset virgaque frustra tetigisset, ille gladium destrinxit atque mortem minatus est. Tum illa supplex in cubile heroem blandis verbis invitabat. Nec ille prius consensit quam illa magnum sacramentum iurasset non iam malas artes in se exercituram esse. Postea Circe et ceteris formam humanam reddidit. Diu apud eam manserunt [[Ithaca|Ithacenses]] nautae epulantes et luxuria delectati donec desiderio patriae [[Ithaca|Ithacae]] rursus se fluctui maris committere vellent. Tum Circe eos monuit primum apud [[Hades (mythologia)|Haden]] et [[Persephone|Persephonen]] eundum esse, in mortuorum regnum, [[Tiresias|Tiresiae]] vatis interrogandi causa. Simul ritus ibi observandos Ulixi patefecit. Ita Ulixi amica facta postquam ex Inferis rediit eum monuit quomodo cantum [[Sirenes|Sirenarum]] caveret et periculosa monstra [[Scylla (monstrum marinum)|Scyllam]] [[Charybdis|Charybdemque]] descripsit et quantum ei interesset a pecudibus in insula Solis pascentibus abstinere ostendit<ref>XII.37-141.</ref>.
 
In insula Circae poeta domum [[Aurora (mythologia)|Aurorae]] et choros ortusque Solis ponebat<ref>XII.3-4.</ref>. Quae verba obscura interpretatores diversos nacta suntː nonne Ulixes in contione postquam in ignotam insulam pervenit dixerat orientem ab occidente distingui non posse ?<ref>X.190-192.</ref> Quin etiam nonne Circe filia Solis dicebatur ? In eodem loco postea gentes Italicae deam [[Feronia|Feroniam]] colebant.
Linea 30:
*''[[Circeaster]]''
 
[[categoriaCategoria:Mythologia Romana]]
[[Categoria:Personae Odysseae]]