Quantum redactiones paginae "Declinatio Prima" differant

Content deleted Content added
Linea 62:
* '''Nominativus et vocativus plurales'''ː nota [[Lingua indoeuropea|indoeuropea]] huius casus erat *a-es > ās quae in aliis linguis Italicis servata est (Osce ''aasas'' = arae vel scriftās = scriptae, [[Lingua Umbrica|Umbrice]] urtās = ortae). At lingua Latina per analogiam e secundae declinationis nota -oi nominativum in -ai desinentem creavit (quod idem et Graece observatur). Ita ''tabelai datai'' in senatus consulto de Bacchanalibus legitur. Phonetice ai in ae atque postea e evadit.
* '''Accusativus pluralis'''ː nota huius casus erat -ns. N ante s evanescebat et vocalis per compensationem protendebatur (-ās).
* '''Genetivus pluralis'''ː antiquitus *ā-sōm<ref>Cf. Osce ''egmazum'' quod idem valet atque Latine "rerum".</ref>, Graece s intervocalis evanuit ([[Lingua Homerica|Homerice]] θεάων, [[Attica (lingua Graeca)|Attice]] θεῶν); at Latine sonum in r mutavit (qui [[Rhotacismus|rhotacismus]] dicitur et ad primam partem quarti saeculi a.C.n. refertur<ref>Max Niedermann, ''Phonétique historique du latin'', 1953 p.95.</ref>) unde -ārum.
* '''Dativus et ablativus plurales'''ː nota antiqua in linguis Italicis est -āis (cf. Graece θεαις). Latine āis > eis<ref>{{CIL|1|364}}ː ''soueis aastutieis'' = suis astutiis.</ref> > īs. Osce ''deivinais'' = divinis, ''Diumpais'' = Nymphis. Umbrice -ais > eis > ēs ut in ''tekuries'' = decuriis. In nominibus Latinis cum suffixo -ia formatis, ut "gratia", duae vocales contiguae -iīs nonnumquam in -īs coalescebant. Ita in eodem paragrapho ''[[Res gestae Divi Augusti|Rerum gestarum divi Augusti]]''<ref>Tabula IV par.21. [http://www.thelatinlibrary.com/resgestae1.html Textus]</ref> et ''manibiis'' occurrit et ''colonīs'' (= coloniis e colonia). In Latinitate tardiore et iam corrupta, ut apud [[Gregorius Turonensis|Gregorium Turonensem]] novae formae mixtae in -abus apparentː animabus, villabus<ref>''Historiae Francorum'' X.12.</ref> etc.