Quantum redactiones paginae "Pupa" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
https://www.[[Fasciculus:Wassilij Iwanowitsch Surikow 007.jpg|thumb|Puella cum pupa. Tabula ab [[Iwanowitsch Surikow]] picta.]]
 
'''Pupa''' vel '''pupula''' est effigies ad formam hominis aut animalis cuiusdam ficta. Pupae sunt post initium [[civilizatio|cultus humani]] notae, ex variis materiis factae, praecipue ex [[saxum|saxo]], [[argilla]], [[lignum|ligno]], [[os (ossis)|osse]], [[textile]], [[charta]], [[murrina|murrinis]], [[cummis|cummi elastica]], et [[plasticum|plastico]].
Linea 8:
==De pupis antiquis==
[[Fasciculus:Crepereia Tryphaena-2.png|thumb|Pupa [[Crepereia Tryphaena|Crepereiae Tryphaenae]], 2° saeculo p.C.n.]]
Pupae antiquae e variis materiis constabant. Quaedam fuisse e cera constat, quae ''plagunculae'' vocabantur<ref>Confer Graece ''πλαγγών''. Becq de Fouquières, ''Les jeux des Anciens. Leur description, leur origine, leurs rapports avec la religion, l’histoire, les arts et les mœurs'', Lutetiae, C. Reinwald, 1869.</ref>. Daniella Gourevitch tradit fuisse duo genera puparum apud Romanos : pupae ad imaginem infantium, quarum nihil nisi effigies inventae sunt, praecipue in monumentis, et pupae ad imaginem feminarum, praecipue eburneae vel ligneae, vel etiam testeae, quarum fere triginta exemplaria adhuc in puellarum sepulcris inventa sunt. Putat Gourevitch haec crepundia facta esse non solum ad puellas delectandas sed etiam ut discerent quid esset corpus femininum, id est corpus illius, quae, ut ipsae, mater matronaque futura esset <ref> Gourevitch Danielle. ''La matrone romaine poussée à la procréation''. In: ''Topoi. Orient-Occident''. Supplementum 10, 2009. ''Femmes, cultures et sociétés dans les civilisations méditerranéennes et proche-orientales de l’Antiquité''. [https://www.persee.fr/doc/topoi_1764-0733_2009_act_10_1_2658]</ref>.
 
{{NexInt}}