Quantum redactiones paginae "Historiae (Polybius)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 12:
* Primum Timaeo obicit quod in historicos priores vel etiam in personas historiae suae obscoenis conviciis invehi solet ; quae res Polybio displicet et in impio [[tyrannus|tyranno]], sicut fuit [[Agathocles (tyrannus Syracusanus)|Agathocles]]. Nam dignitatem historiae convenientem ubique et semper observandam esse existimat<ref>XII,7-8 et 13-15.</ref>.
* Quin etiam historicis per imprudentiam errantibus, praesertim si iis temporibus vixerant quibus res quaedam nondum notae erant<ref>E.g. geographia Hispaniae et Galliae quarto saeculo a.C.n. parum nota erat.</ref>, veniam dandam esse putat nec de minimis rebus increpandos esse a Timaeo ; contra eis qui de proposito mendacia historiis inseruerunt nullo modo ignosci licet<ref>XII,12,6 et XVI,12.</ref>.
* Nam veritas in historicis studiis omnibus aliis praeferenda est : prima autem laedendae veritatis via est abusus rhetoricae. Narrationis enim ornandae causa vel compositis ad scholastica praecepta orationibus fingendis multa mendacia historiis inseruntur. Itaque genus dicendi sobrium et sine arte laudat<ref>XII,26-26 et XVI,17-18.</ref> (nec dubium quin Polybii eloquium nobis durum atque sine lepore grave nonnumquam videatur). Vituperat quoque historicos qui, ut [[Phylarchus]], non satis propositum historiae a proposito [[Tragoedia|tragoediarum]] secernunt ː historia lectores docere debet, non movere<ref>II.56 sqq.</ref>
* Mendacia voluntaria sunt etiam cum scriptor studiis suis indulget in rerum gestarum iudiciis : nec Polybius ipse hoc vitio omnino caruisse videtur, quod apud Timaeum reprehendit. Quicumque enim ''Historias'' eius legerit dubitare non poterit quin Polybius [[Aetolia|Aetolos]], [[Galli|Gallos]], [[Creta|Cretes]] oderit, rursus populares suos [[Arcadia|Arcades]] et [[Achaei|Achaeos]] dilexerit atque eorum optimos duces [[Philopoemen]]em (cuius discipulus fuit) et [[Aratus Sicyonius|Aratum]] ultra modum extollere voluerit. Nam studio pro patria apud historicos aliquatenus ignoscendum esse arbitratur<ref>XVI,14-15.</ref>.
* Constat multos errores in historiis cum apud Timaeum tum apud ceteros ex imperitia rerum militarium civiliumque oriri. Polybius sibi persuasum habet eos tantum qui exercitus ipsi duxerunt atque proeliis periclitati sunt, eos porro qui deliberationibus publicis interfuerunt omnia recte intelligere et describere posse. Timaeus qui pleramque vitam Athenis (ubi civis non erat) libris colligendis et comparandis peregit nullo modo ad veram historiam adire potuit. At Polybius [[Hipparchus (discretiva)|hipparchus]] (quod Latine magister equitum dici potest) [[Foedus Achaicum|Foederis Achaici]] fuit et consiliis publicis patriae suae adhibebatur. Postea exsul Romae summos duces (in primis [[Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus|Scipionem Aemilianum]]<ref>''Hist.'' XXXI,23sqq.</ref>) secutus est atque legationibus variis functus est. Eadem scire necessarium arbitratur bonum historicum quae bonum ducem<ref>XII,25 et 28.</ref>. Ita tantum lectores utilitatem historiae percipient, id est futura ex praeteritis conicere posse ac gubernare discere. Utilitatem enim voluptati praevertendam esse in historia nos docet Polybius.