Quantum redactiones paginae "Hetaera" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
In [[Graecia antiqua|Graecia]] '''hetaira''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] ''ἑταίρα'', ad litteram "comes") erat femina quae alicui et coitu corporum et docta conversatione pretio se commodabat. Ad differentiam ceterarum mulierum, ilis circulos exquisitissimos et cultissimos civitatis adire licebat.
 
Mos est philologis distinguere hetaeram a "porne" ("ἡ πόρνη"), quo verbo [[Meretricium|meretrices]] Graeci significant. Pornae erant merae meretrices et nihil nisi venereum congressum vendebant; hetaerae autem amatoribus paucioribus, et hoc diutius, se coniungebant; quae coniunctio non tantum ad libidinem satiandam, sed etiam ad communicationem intellectualem intendebat<ref>Kurke, Leslie «Inventing the "Hetaira"». Classical Antiquity, 1, 1997, pag. 107-108.</ref>.
 
De illa tam stricta distinctione, historici quidam nuper dubitare inceperunt. In hoc sensu, nonnullis mos fuisse videtur meras meretrices "hetaeras" appellare per euphemismusm. Utrimque, ut fuerit condicio hetaerum nihil nisi aliud genus meretricii, tamen consociatae sunt cum facultatibus ut cultura animi intelligentiaque<ref name="Hornblower">Kurke Hornblower, LeslieSimon; «InventingSpawforth, theAntony "Hetaira"»(editors). The Oxford Classical Antiquity,Dictionary. vol. II. Oxford University 1Press, 19972012, pagp. 107-108679.</ref>.
 
Ad differentiam ceterarum mulierum, sive eis condicio honestior, sive humilior, sive servilis sit, illae feminae inaudita libertate fruebantur, nam solae non excludebantur a quibusdam circulis socialibus, hoc est a conviviis et [[Symposium|symposiis]], in quibus de litteris philosophiaque agebatur et illis convenire licebat viros altiore indole, qui vel rei publicae vel scientiae periti fuissent<ref name="Hornblower"/>.
 
Hetaerae famosae:
Linea 16:
 
== Notae ==
 
{{NexInt}}
* [[:Categoria:Scorta]]
* [[Meretricium]]
* [[Mercatus hominum]]
* [[Servitus sexualis]]
 
[[Categoria:Munera]]
[[Categoria:Prostitutio]]