Quantum redactiones paginae "Eusebius Nicomediensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 11:
Eusebius multas epistulas pepigit ad Arium protegendum malignis Alexandro Alexandrino et synodalibus conscriptis. Eusebius in epistula Paulino, [[tyrus|Tyri]] episcopo, data doctrinas Arii accurate praesentavit.<ref>[https://www.unifr.ch/bkv/kapitel2086-5.htm Littera apud ''Bibliothek der Kirchenväter'']</ref> Aliquando cum Alexandro querelae acres incohatae sunt. Autumno anni 324 autem [[Constantinus I]] tunc iam monarchus Romanus mediatorem se gerebat; re deficiente ad annum 325 concilium Nicaeam instituit ubi Arius ab Eusebio adiutus est.
 
Eusebius velut alii modestiores symbolum Nicaenum denique subsignavit. Concilio dimisso anathema contra Arium tollendum esse personabat itaque exsilium ei petendum erat. Anno 327 et Eusebius et Arius ab imperatore Constantino purgati sunt: Arius autem antea coram publico orthodoxiam confiteri debuit.<ref>Jan Rohls: ''Gott, Trinität und Geist'' (''Ideengeschichte des Christentums'', Band III/1). Mohr Siebeck]], Tübingen 2014, p. 130-131</ref> Orientales episcopi annis consecuis litigationibus diuturnis de christologia et [[trinitas|trinitate]] tacti sunt.
 
Patriarchus [[Eustathius Antiochensis]], cui arianismus odio erat, verismiliter dimissus est Eusebianis agentibus. Qui vir imperatoris matrem verbis polluisse fertur. [[Athanasius Magnus|Athanasius]], ex anno 328 patriarcha Alexandriae, omnes haereseis ''arianas'' titulavit. Id autem imperatori aequilibrium atque constantiam diligenti minime placuit.<ref>Wolf-Dieter Hauschild, Volker Henning Drecoll: ''Lehrbuch der Kirchen- und Dogmengeschichte. Band&nbsp;1. Alte Kirche und Mittelalter''. Editio quinta. Gütersloher Verlagshaus, Gütersloh 2016,p. 75-76</ref>