Quantum redactiones paginae "Obeliscus Flaminius" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Obeliscus Flaminius''' sive "Obeliscus Augusti in Circo Maximo" est monumentum [[Aegyptus antiqua|Aegyptium]] e [[granitum (lapis)|granito]] tempore regum [[Ramses II|Ramsis II]] et [[Merenptah]] saeculo XIII sculptum. Obeliscus per saecula duodecim [[Heliopolis (Aegyptus)|Heliopoli]] stetit, unde [[Augustus (imperator)|Augusto]] principe anno fere [[10 a.C.n.]] [[Roma]]m advectus est una cum obelisco q.d. [[obeliscus Solaris|Solari]]. Ille in [[Circus Maximus|Circo Maximo]] erigi iussit; inscriptionem Latinam ('''''CIL'' VI 701''') addere curavit. Obeliscus anno [[1589]] restitutus est et media [[piazza del Popolo|Platea Populi]] erectus.
 
Inscriptionem huius obelisci (vel eius gemini ?) antiquitus Graece vertit Hermapion quidam; quam interpretationem tradiderunt duo manuscripti [[Ammianus Marcellinus|Ammiani Marcellini]]<ref>''Res gestae'' XVII.4. A. Erman, "Die obeliskenübersetzung des Hermapion" in ''Sitzungsberichte der Königlich preussischen akademie derWissenschaften'', 1914ː 245-273</ref>
 
== Bibliographia ==