Quantum redactiones paginae "Capsicum (fructus)" differant

m
Summarium vacuum
(+)
m
Illae ''[[Capsicum annuum|C. annui]]'' varietates, quibus [[sapor]] non pungens sed dulcis sit, a productoribus comestoribusque nomine praecipuo in pluribus [[lingua|linguis]] distinguuntur. Latine "[[capsicum dulce (fructus)|capsicum dulce]]" appellantur.
 
== Capsicum saeculo XVI in America et Europa ==
[[Fasciculus:German pepper described by Hieronymus Bock 1539 fasc 2 f 86v.jpg|thumb|upright=1.25|Capsici in Europa culti notitia antiquissima ([[Hieronymus Bock]], 1539)<ref name="Bock (1539)">[[#Bock (1539)]]</ref>]]
Primus Europaeorum [[Christophorus Columbus]] de capsico fructu in [[ephemeris|ephemeride]] primae [[navigatio]]nis sub die [[15 Ianuarii]] [[1493]] refert: "Abundat etiam ''ají'', videlicet piper huius gentis e quorum magis quam piper valeant, sine quo nullus unquam cenat, quod saluberrimum est; quo quinquaginta caravellae quotannis in hac [[Hispaniola]] onerari possunt."<ref>''Tambien hay mucho ají, ques su pimienta, della que vale mas que pimienta, y toda la gente no come sin ella, que la halla muy sana; puédense cargar 50 carabelas cada año en aquella Española'': [[#Columbi ephemeris (1493)]] [https://archive.org/stream/coleccindelosv01nava#page/286/mode/2up p. 286 editionis 1858]</ref> Ipse semina huius fructus ad reges Hispanicos statim reddidit, sicut ex epistula anno insequenti in insula Isabella scripta constat: "illius ''axí'' quod nos piper nuncupamus, de quo e prima navigatione ad Exc. vestr. adduximus, hinc recipietis quantum mandabitis; cuius semina in hortis serta crescuntur."<ref>''del axí, a qui deçimos pimienta, del que truxe el otro viaje a V. Al., aquí ay y abrá cuanto V. Al. mandare, que les siembran y naçen en huertas'': [[#Columbi liber copiarum (1493-1503)]] [http://www.biblioteca.tv/artman2/publish/1494_259/El_segundo_viaje_a_las_Indias_Fragmento_de_la_cart_441.shtml no. 2]</ref> [[Didacus Alvares Chanca]] etiam, particeps huius navigationis, in epistula anno [[1494]] scripta ait: "Tanquam speciem ad condimentum habent speciem ''agí'' appellatam, e qua tam pisces quam aves quantas capiant comeduntur; quae multis varietatibus prodit"<ref>''Tienen por especia, por lo adobar, una especia que se llama Agí con la cual comen también el pescado, como aves cuando las pueden haber'': [[#Chanca (1494)]] [https://archive.org/stream/coleccindelosv01nava#page/370/mode/2up p. 370 editionis 1858]</ref> {{Creanda|it|Relazione d'alcune cose della Nuova Spagna e della gran città di Temestitan Messico|Conquisitator anonymus}} (sic nuncupatus) qui cum [[Ferdinandus Cortesius|Cortesio]] Mexicopolim anno [[1519]] venit de "pipere" nundinis huius urbis venditato ait:<ref>[[#Conquisitator anonymus (post 1519)]] [https://archive.org/stream/dellenavigationi00ramu#page/n605/mode/2up f. 258v editionis 1606]</ref> "habent varietatem piperis condimentarii, ''chil'' appellati, sine quo nullum cibum comedunt."<ref>''Hanno una sorte di pepe da condire, che si chiama Chil, che niuna cosa mangiano senza esso'': [[#Conquisitator anonymus (post 1519)]] [https://archive.org/stream/dellenavigationi00ramu#page/n599/mode/2up f. 255v editionis 1606]</ref>
[[Garcias Lasus Inca]] primus omnium, in [[Hispania]] exsul saeculo XVII ineunte scribens, species tres [[Peruvia]]nas cultas generis ''Capsici'' distinxit, videlicet ''[[rocoto|rocot uchu]]'' (''C. pubescens''), ''[[chinchi-uchu|chinchi uchu]]'' (''C. chinense''), tertiaque cuius nominis oblitus est, id est, ''[[Ají amarillo|kellu-uchu]]'' (''C. baccatum'' var. ''pendulum''). ''Los de mi tierra'', ait, ''son tan amigos del uchu, que no comeron sin el, aunque non sea sino unas yervas crudas'' ("gens patriae meae capsicum tam amant ne ullus cibus sine illud comedatur etiamsi nihil nisi paucae herbae crudae").<ref>[[#Garcias Lasus (1609)]]</ref>
 
== Capsicum aevo recentiori ==
Cultus capsicorum a scriptoribus saeculo XVIII describitur, generis "climatum calidissimorum [[America]]e et [[Africa]]e oriundi" cui tempus sationis in Europa ultima hebdomas mensis Februarii esse debet;<ref>''It is a native of the warmest climates of America and Africa ... The last week of [February] will be the proper time for sowing them'': [[#Hill (1757)]]</ref> solam plantam esse ([[Vicia faba|fabis]] exceptis) asseveratur "cui rustici Provinciae Francicae Occitaniaeque curas minutiores volenter dabunt: promptiores mense Februario, alii Martio serunt".<ref>''C’est la seule plante, après les fèves, pour laquelle les paysans de Provence et de Languedoc ne plaignent pas les petits soins ... Les plus pressés sèment en février, les autres en mars'': [[#Rozier (1789)]]</ref> Saeculo XIX ineunte separatim recognitae erunt species tres, videlicet annua, frutescens, baccata.<ref>[[#Descourtilz (1828)]]</ref>