Quantum redactiones paginae "Harrius Carney" differant

Summarium vacuum
Harrius Howell Carney [[Bostonia]]e in urbe [[Massachusetta|Massachusettensi]] die [[1 Aprilis]] anno [[1910]] natus est.<ref>Feather & Gitler 1999: 111.</ref> Quamquam familia Carney in arte musica vix excellebat, Harrius septuennis puer in [[clavile|clavili]] se exercere coepit. In vicinitate eius habitabat [[Johnny Hodges]], futurus flator saxophoni alti in grege Ellingtoniano. Harrius, etsi religiose se exercuisse diceret, mediocriter tantum in clavili progressus est. Itaque spe excellendi frustratus ad clarinulum transiit tredecim annos natus, proximoque anno ad saxophonum altum.
 
== De vitae cusu ==
Primum in circulis Bostoniensibus prodibat clarinulo et saxophono alto canens, but anno 1927 septemdecim annos natus gregi Ellingtoniano adnexus est, nam Ellington eloquentia sua matri Harrii persuasit, ut filium nondum adultum tutelae suae committeret. Cum Duke Ellington amicitiam iunxit per totam vitam perdurantem. Harrius primum in grege clarinulo et saxophono alto canebat, sed postquam Ellington primam cum [[Cotton Club]] sponsionem fecerat ac crescente favore populi gregem augere volebat, Harrius Carney praecipue in saxophono barytono haesit. Carney sono barytono saxophoni totam [[orchestra]]m nota singulari instruxit.<ref>Williams 1993: 101.</ref> Praeterea in nonnulis monodiis, sicut in ''Sophisticated Lady'', [[respiratio circularis|respiratione circulari]] animos auscultatorum cepit.<ref>Cottrell 2011: 199.</ref>
 
== Notae ==
* Feather, Leonard & Gitler, Ira (1999) ''The Biographical Encyclopedia of Jazz''. Oxford University Press
* Lorre, Sean (2011) [https://web.archive.org/web/20110919003241/http://www.jazz.com/encyclopedia/carney-harry-howell Carney, Harry (Howell)]. ''Encycopedia of Jazz Musicians''.
* Wiiliams, Martin (1993) ''[https://archive.org/details/jazztradition00will_491/page/n119/mode/2up The Jazz Tradition]''. Second revised edition. Oxford University Press.
13 566

recensiones