Quantum redactiones paginae "Iesus" differant

10 240 octeti amoti ,  9 months ago
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
'''Iesus Nazarenus''' ([[Lingua Graeca|Graece]] {{polytonic|Ἰησοῦς}} ; [[Lingua Hebraica|Hebraice]] יהשוה vel ישוע), titulo addito '''Iesus Christus''' appellatus (natus circa [[5 a.C.n.]]) est principalis [[Religio Christiana|Christianitatis]] figura. Plurimi<ref>"Plurimi", quod Christianitas fide unita non est; e.g. non omnes ecclesiae sive denominationes [[Trinitas|Trinitatem]] confitentur aut [[Concilium Nicaenum Primum]] agnoscunt.</ref> Christiani eum [[Messias|Messiam]] in [[Vetus Testamentum|Vetere Testamento]] praedictum habent et [[Filius Dei|Filium Dei]],<ref>Secundum notionem [[Trinitas|Trinitatis]] Iesus est [[Deus]] ut persona Filii.</ref> qui [[salvatio]]nem et [[reconciliatio (theologia)|reconciliationem]] [[Deus|Dei]] et [[homo sapiens|hominum]] praebuit, quod pro [[peccatum|peccatis]] humanis [[sacrificium|sacrificatus]] est atque [[Resurrectio|a mortuis resurrexit in Christianitate hodie]].<ref>Wayne Grudem, ''Systematic Theology: An Introduction to Biblical Doctrine'' (Grand Rapids: Zondervan, 1994), p. 568-603. ISBN 0-310-28670-0.</ref><ref>J. E. Lesslie Newbigin, [[theologia|theologus]] et [[episcopus]], docet: "The whole of Christian teaching would fall to the ground if it were the case that the life, death, and resurrection of Jesus were not events in real history but stories told to illustrate truths which are valid apart from these happenings," in: ''The Gospel In a Pluralist Society'' (Londinii: SPCK, 1989), 66.</ref> Forma compendiaria nominis Iesu Christi in usu [[liturgia|liturgico]] [[Ecclesia Catholica|Catholico]] est D.N.I.C. ('Dominus Noster Iesus Christus').
 
Iesu [[vita]]e fontes maximi momenti sunt [[quattuor]]: [[Canon (Biblia)|canonica]] [[Biblia|Bibliorum]] Christianorum [[evangelium|evangelia]], ex quibus homines docti partim variis finibus vitam Iesu describere studebant. Praeter ea, quae in Novo Testamento relata sunt, cum litteris non Christianis comparata sunt, ut [[annales|chronologia]] Iesu vitae verisimilis reperiretur.
 
Maxima [[historicus|historiographorum]] pars eum magistrum ([[Lingua Hebraica|Hebraice]]: ''[[rabbinus|rabbinum]]'') [[Iudaei|Iudaicum]] ex [[Galilaea]] oriundum describunt, qui in [[Iudaea]] praedicavit et aegros [[salus|sanavit]],<ref>Bart D. Ehrman, [http://www.google.com/search?tbm=bks&tbo=1&q=Rabbi+%22Most+scholars+today%22+%22Jesus+was+a+Jew%22+%22Jewish+rabbi%22+%22Jewish+Palestine%22&btnG= ''Lost Christianities: The Battles for Scripture and the Faiths We Never Knew''] (Oxford University Press, 2003), 96.</ref> a [[Ioannes Baptista|Ioanne Baptista]] [[baptismus|baptizatus]] et iussu [[Pontius Pilatus|Pontii Pilati]] [[Hierosolyma|Hierosolymis]] [[crucifixio|cruci fixus]] est, quod [[res novae|rebus novis]] studuisset.<ref>Raymond E. Brown, The Death of the Messiah: from Gethsemane to the Grave: A Commentary on the Passion Narratives in the Four Gospels (Novi Eboraci: Doubleday 1994),964; et alii fontes.</ref>
 
== De nominibus ==
 
Aliis nuncupationibus ''Dominus'' additur, quod (secundum [[Actus Apostolorum]]) "et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis,"<ref group="t">{{Polytonic|καὶ κύριον καὶ χριστὸν αὐτὸν ὁ Θεὸς ἐποίησε, τοῦτον τὸν Ἰησοῦν ὃν ὑμεῖς ἐσταυρώσατε.}}</ref><ref>[[Actus Apostolorum]] 2.36.</ref> atque quod discipuli iam Domine communiter magistrum suum appellabant, qui secundum [[Evangelium secundum Matthaeum|evangelium Matthaei]] respondit: "Non omnis, qui dicit mihi: 'Domine, Domine,' intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. Multi dicent mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus?'"<ref group="t">{{Polytonic|Οὐ πᾶς ὁ λέγων μοι, Κύριε κύριε, εἰσελεύσεται εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν, ἀλλ’ ὁ ποιῶν τὸ θέλημα τοῦ πατρός μου τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς. πολλοὶ ἐροῦσίν μοι ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ, Κύριε κύριε, οὐ τῷ σῷ ὀνόματι ἐπροφητεύσαμεν;}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 7.21-22.</ref>
 
== Prima aetas ==
[[Fasciculus:Raffael 050.jpg|thumb|[[Sacra Familia]]: [[Iosephus (sanctus)|Iosephus]], [[Maria (mater Iesu)|Maria]] (dextra), et Iesus (dextra), cum [[Elizabetha (sancta)|Elizabetha]] et [[Ioannes Baptista|Ioanne Baptista]] eius [[filius|filio]], in [[fabula]] secundum [[Evangelium secundum Lucam|Lucam]]. [[Pictura]] a [[Raphael Sanctius Urbinas|Raphaele]] picta, [[1507]].]]
De [[pater]]nitate Iesu (re Christianis praecipua) fontes proximi, scilicet epistulae Pauli et [[Evangelium secundum Marcum|evangelium Marci]], nihil dicunt nisi quod "Dei filius" fuit (hi auctores neque de Maria Iesú matre neque de Iosepho referunt). Prima iam evangelii Marci verba sunt "Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei."<ref group="t">{{Polytonic|Ἀρχὴ τοῦ εὐαγγελίου Ἰησοῦ χριστοῦ, υἱοῦ τοῦ Θεοῦ.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Marcum|Evangelium Marci]] 1.1.</ref> Ibi verba {{Polytonic|υἱοῦ τοῦ Θεοῦ}} "filii Dei" e multis libris manu scriptis absunt. Mox [[genealogia Iesu]] in evangeliis canonicis bis modis discrepantibus exscribitur, videlicet [[Evangelium secundum Matthaeum|Matthaei]] ad initium operis et [[Evangelium secundum Lucam|Lucae]] post conceptús et nativitatis narrationes. Lucas genealogiam ascendentem evolvit Iesú ab Iosepho et patre et avo et proavis, [[Adam]] usque et [[Deus|Deum]] Adami patrem.<ref group="t" name="filius">{{Polytonic|Καὶ αὐτὸς ἦν ὁ Ἰησοῦς ὡσεὶ ἐτῶν τριάκοντα ἀρχόμενος, ὢν, ὡς ἐνομίζετο, υἱός Ἰωσήφ, τοῦ Ἠλί ... τοῦ Σήθ, τοῦ Ἀδάμ, τοῦ Θεοῦ.}}</ref><ref name="filius1">Plenius: "Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli ... qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei." [[Evangelium secundum Lucam|Evangelium Lucae]] 3.23-38.</ref> Matthaeus a capite genealogiam evolvit, sed ab Abrahamo tantum et usque ad Iosephum (qui filium Iacobi, minime Eli, esse dicitur).<ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 1.1-16</ref> Unde lector credere potuerit Iesum filium esse Iosephi, nisi vel verba Lucae "Iesus . . . ''ut putabatur'' filius Ioseph"<ref group="t" name="filius" /><ref name="filius1" /> legisset, vel [[historia]]m conceptús apud Matthaeum, vel historias [[somnium|somniorum]] et [[angelus|angelorum]] apud ambos. Apud Lucam Dei nuntius, nomine [[Gabriel]], Mariam interpellare describitur:
 
<blockquote>Missus est angelus Gabriel a Deo . . . ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: "[[Ave Maria|Ave]], gratia plena, Dominus tecum. . . . Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis." Dixit autem Maria ad angelum: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" Et respondens angelus dixit ei: "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.<ref group="t">{{Polytonic|ἀπεστάλη ὁ ἄγγελος Γαβριὴλ ἀπὸ τοῦ Θεοῦ ... πρὸς παρθένον μεμνηστευμένην ἀνδρὶ, ᾧ ὄνομα Ἰωσὴφ, ἐξ οἴκου Δαυῒδ, καὶ τὸ ὄνομα τῆς παρθένου Μαριάμ. καὶ εἰσελθὼν ὁ ἄγγελος πρὸς αὐτὴν εἶπε· Χαῖρε, κεχαριτωμένη· ὁ Κύριος μετὰ σοῦ· εὐλογημένη σὺ ἐν γυναιξίν ... Μὴ φοβοῦ, Μαριάμ· εὗρες γὰρ χάριν παρὰ τῷ Θεῷ. καὶ ἰδοὺ συλλήψῃ ἐν γαστρὶ καὶ τέξῃ υἱόν, καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἰησοῦν. οὗτος ἔσται μέγας καὶ υἱὸς ὑψίστου κληθήσεται, καὶ δώσει αὐτῷ Κύριος ὁ Θεὸς τὸν θρόνον Δαυῒδ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, καὶ βασιλεύσει ἐπὶ τὸν οἶκον Ἰακὼβ εἰς τοὺς αἰῶνας, καὶ τῆς βασιλείας αὐτοῦ οὐκ ἔσται τέλος. εἶπε δὲ Μαριὰμ πρὸς τὸν ἄγγελον· Πῶς ἔσται μοι τοῦτο, ἐπεὶ ἄνδρα οὐ γινώσκω; καὶ ἀποκριθεὶς ὁ ἄγγελος εἶπεν αὐτῇ· Πνεῦμα ἅγιον ἐπελεύσεται ἐπὶ σέ καὶ δύναμις ὑψίστου ἐπισκιάσει σοι· διὸ καὶ τὸ γεννώμενον ἅγιον κληθήσεται υἱὸς Θεοῦ.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Lucam|evangelium Lucae]] 1.26-35.</ref>
Apud Matthaeum, Maria iam gravida, nuntius ab Iosepho videtur: "Ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: 'Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.'"<ref group="t" name="nomen" /><ref name="nomen1" /></blockquote>
 
Duae historiae de Iesu nativitate in eisdem fontibus leguntur. Apud Lucam enim de [[Census Iudaeae|descriptione]] in [[Bethleem]] narratur: eo Iosephum cum uxore gravida profectum esse, quae ibi "peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio:"<ref group="t">{{Polytonic|καὶ ἔτεκεν τὸν υἱὸν αὐτῆς τὸν πρωτότοκον· καὶ ἐσπαργάνωσεν αὐτὸν καὶ ἀνέκλινεν αὐτὸν ἐν τῇ φάτνῃ, διότι οὐκ ἦν αὐτοῖς τόπος ἐν τῷ καταλύματι.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Lucam|Evangelium Lucae]] 2.7.</ref> statimque pastores, in regione circumiacente noctu pecora sua custodientes, ab angelo Dei incitatos, inter se dixisse: "'Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis' Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio."<ref group="t">{{Polytonic|οἱ ἄνθρωποι οἱ ποιμένες εἶπον πρὸς ἀλλήλους· Διέλθωμεν δὴ ἕως Βηθλέεμ καὶ ἴδωμεν τὸ ῥῆμα τοῦτο τὸ γεγονὸς ὃ ὁ Κύριος ἐγνώρισεν ἡμῖν. καὶ ἦλθον σπεύσαντες καὶ ἀνεῦρον τήν τε Μαριὰμ καὶ τὸν Ἰωσὴφ καὶ τὸ βρέφος κείμενον ἐν τῇ φάτνῃ.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Lucam|Evangelium Lucae]] 2.15-16.</ref> Matthaeus autem, de ratione profectionis ad Bethleem non disserens, visitatores alios eo venisse asseverat, scilicet magos a stella conductos, "et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam."<ref group="t">{{Polytonic|καὶ ἐλθόντες εἰς τὴν οἰκίαν εἶδον τὸ παιδίον μετὰ Μαρίας τῆς μητρὸς αὐτοῦ, καὶ πεσόντες προσεκύνησαν αὐτῷ, καὶ ἀνοίξαντες τοὺς θησαυροὺς αὐτῶν προσήνεγκαν αὐτῷ δῶρα, χρυσὸν καὶ λίβανον καὶ σμύρναν. καὶ χρηματισθέντες κατ’ ὄναρ μὴ ἀνακάμψαι πρὸς Ἡρῴδην, δι’ ἄλλης ὁδοῦ ἀνεχώρησαν εἰς τὴν χώραν αὐτῶν.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 2.11-12</ref>
 
Res paucae quas de infantili vita Iesu scimus invenimus in capitibus Matthaeo 1–2 et in capite Lucas 2 in [[Novum Testamentum|Novo Testamento]]. Super praeciso anno nativitis Iesu Christi nonnullae scholae theologicae christiane invicem disputaverunt. Plurimi credunt Iesum anno circa 750 A.U.C. ([[4 a.C.n.]] calendarii Christiani), circiter ante mortem Herodi tetrarchi esse natum. Legimus in Matthaeo Evangelio Herodem Iesum natum necare voluisse propterea quod ipse timuit Novum Regem Messiam in persona Iesu Nazareni esse a prophetis iudaicis praedictum. Cum Herodes vitam Iesu infantis minaturus erat, noctu sopore ab angelo monito, Iosephus iter ad Aegyptum cum uxore sua Maria fecit et cum infante Iesu. Cum Herodes qui vitam infantis Iesu minatus fuit mortem obiit, Iosephus cum [[familia]] Nazarethum redidit a quo loco Iesus cognomen "Nazarenus" accepit. Tempore Paschae Hebraicae relatum est puerum Iesum cum parentibus suis terrestribus Iosepho et Maria ad [[templum]] [[Hierosolyma]]e iter fecerunt. Ad domum reversuri pergentes parentes sui observaverunt [[puer]]um Iesum comitatu deesse. Celeriter reversi ad Hyerosolymam in templo cum religiosis Iudeis disputantem Iesum redinvenerunt magno cum gaudio. Existimabatur hoc tempore esse natum Iesum annos [[duodecim]].
 
== Vita evangeliis ==
Usor anonymus