Quantum redactiones paginae "Ordo verborum linguae Latinae" differant

Content deleted Content added
m Versione Latina iam data, licet (si volumus) textum Anglicum in notam subiunctam demittere
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
[[FileFasciculus:SOV.gif|thumb|SOV - qui ordo in Latinis sententiis haud inusitatus; Anglico non ita aptum esse videtur...]]
[[FileFasciculus:English word order chart.PNG|thumb|...nam ita in [[Islandia]] bonus verborum Anglicorum ordo explicatur]]
'''Ordo verborum linguae Latinae''' comparate aliis linguis libera est. Subiectum, Obiectum necnon Verbum quemcumque potest sequi ordinem: adiectiva nomina sua antecedunt; genitivus sicut ''hostium'' ante aut post nomine locari potest. Usitata Latini sermonis proprietas est hyperbaton, in quo phrasis ab aliis vocabulis dissecatur, e.g. ''Sextus est Tarquinius''.
 
Line 10 ⟶ 11:
 
== Verborum ordo et significatio ==
[[FileFasciculus:Word alignment - French, Dutch, Latin.png|thumb|Comparatio inter Francogallicum, Batavicum et Latinum quoad verborum ordinem: semper agitur de puella quae puerum diligere dicitur]]
[[FileFasciculus:Syntaxis (1569) de Miquel Saura.jpg|thumb|Ordo verborum pars syntaxeos est: ''Syntaxis'' Michaelis Saura, 1569]]
Studium ordinis verborum lectori opitulatur, ut clarius planiusque quid auctor efferre voluerit comprehenderet. Itaque exempli gratia enuntiatum ''complosit Trimalchio manus'' non prorsus significat Trimalchionem manus complosisse, sed verbum praepositum actionis implicat celeritatem: "Trimalchio repente manus suos complosit". Alia in sententia verbum initiale munere thematis perfungitur. ''decessit Corellius Rufus'' minime significat "Corellium Rufum decessisse"<ref>Sturtevant (1909), pp. 26–7.</ref>, multo potius autem "illum, qui decessit, Corellium Rufum esse". In sententia reliqua verbum initiale emphaticum est: ''vidi forum'' non tantum sibi vult "me forum vidisse", sed "oculis meis vidisse forum": citationes et exempla plura infra sequuntur.
 
Collocatio adiectivorum emphasei quoque conducunt. ''Mea fama'' perinde, pronomine possessivo nomen praecedente, non tantum "famam meam", sed "meam propriam famam" significare. ''naves sunt combustae quinque'', numerus sententiam terminans et a nomine secretus, non tantum significat "quinque naves esse combustas", sed "haud minus quam quinque naves esse combustas".
 
Hyperbatorum usus (separatio vocabulorum quae rite cohaerent) quoque dignus est observatu. Ut apud Caesarem legimus, ''hae permanserunt aquae dies complures'', separato pronomine ''hae'' ab ''aquae'' et ''complures'' in termino enuntiationis, non significat "has aquas dies complures permansisse", sed "nunc aquas, non ut priores, complures dies permansisse".
 
== Viae theoreticae appropinquandi ==
Centenniis transactis, sed praesertim adventu textuum computatro editorum, verborum ordinem latissime indagabant, de elucidandis illius principiis quibus innituntur deliberantes. Duo hic opera de verborum ordine commemoranda sunt, quae variis rationibus hanc rem appropinquandi innituntur, opera utputa Devin (2006) et Stephens (2006) et Olgae Spevak (2010).
 
Haud dubium est, quin factores etiam pragmatici influxum quendam in sententias Latine efformandos exerceant , e.g. in rebus subsequentibus: thema necnon rhema, comparatio, emphasis, gravitas. Thema (id, de quo loquimur) saepissime omnia alia antecedit, rhema vero (id, quod de themate loquimur) omnia alia succedit in loco finali sive paenultimo<ref>Spevak (2010), pp. 29–31.</ref>.
 
Alia quae vim habent ad ordinem sunt natura semantica (eg. adiectiva quantitativa rite nomen praecedit, materialia saepe sequuntur). Apud quosdam auctores Latinos respectus rerum ut euphoniae, assonantiae et rythmi etiam maioris sunt momenti.
 
Maior quaedam provincia dissensionis est quanti momenti syntaxis sit ordini verborum. Ut putat Devine et Stephens (2006), lingua Latina neutralem habet ordinem verborum, ut explicant in reliquis: <ref>Devine & Stephens, p. 79</ref>
Line 40 ⟶ 41:
<references />
 
== Bibliographia ==
* Clackson, J.P. and Horrocks, G. (2007) ''The Blackwell History of the Latin Language'', Oxonii: Blackwell. S.v. “word order”.
* Cunningham, Maurice P. (1957) [https://www.jstor.org/stable/985202 "Some Phonetic Aspects of Word Order Patterns in Latin"]. ''Proceedings of the American Philosophical Society'', Vol. 101, No. 5, pp.&nbsp;481–505.
* Devine, Andrew M. & Laurence D. Stephens (2006), ''Latin Word Order. Structured Meaning and Information''. Oxonii: Oxford University Press. Pp. xii, 639. ISBN 0-19-518168-9. [https://books.google.com/books?id=WY2Nhc3HY3sC&printsec=frontcover&source=gbs_atb#v=onepage&q&f=false Google books sample]. Recensiones ab [http://bmcr.brynmawr.edu/2006/2006-09-33.html M. Esperanza Torrego], [https://www.jstor.org/stable/27736160 Olga Spevak], [http://www.arsversificandi.info/current/review_devine.pdf Anne Mahoney].
* Gildersleeve, B.L. & Gonzalez Lodge (1895). ''Gildersleeve's Latin Grammar''. 3a ed. (Londinii: Macmillan).
* Greene, John (1907). [http://www.jstor.com/stable/1075726 "Emphasis in Latin Prose"]. ''School Review'', Vol. 15, No. 9 (Nov., 1907), pp. 643–654.
Line 58 ⟶ 59:
* Scrivner, Olga B. (2015). [https://scholarworks.iu.edu/dspace/bitstream/handle/2022/20230/Scrivner_indiana_0093A_13626.pdf;sequence=1 ''A Probabilistic Approach in Historical Linguistics: Word Order Change in Infinitival Clauses: From Latin to Old French'']. Dissertatio universitatis Indianensis.
* Skopeteas, Stavros (2011). [[doi:10.1524/stuf.2011.0014|''Word order in Latin locative constructions: A corpus study in Caesar's'' De bello gallico.]]
* Spevak, Olga (2010). ''Constituent Order in Classical Latin Prose''. Studies in Language Companion Series (SLCS) 117. Amsterdam/Philadelphia: John Benjamins Publishing Company, 2010. Pp. xv, 318. ISBN 9789027205841. Recensiones [http://bmcr.brynmawr.edu/2011/2011-06-30.html J.G.F. Powell] et [[doi:10.1017/S0075435812000846|James Brookes]]. Vide et K. McDonald, [http://bmcr.brynmawr.edu/2011/2011-10-57.html recensio operis Spevak (2008)]).
* Spevak, Olga (2014). ''The Noun Phrase in Classical Latin Prose''. Amsterdam studies in classical philology, 21. Lugduni Batavorum: Brill, 2014. Pp. xiii, 377. [[:en:ISBN_(identifier)|ISBN]] [[:en:Special:BookSources/9789004264427|9789004264427]]. [http://bmcr.brynmawr.edu/2014/2014-11-34.html Review by Patrick McFadden].
* Ullman, Berthold L. (1919) [https://www.jstor.org/stable/3287962 "Latin Word-Order"]. ''Classical Journal'' Vol. 14, No. 7 (Apr., 1919), pp. 404–417.
* Walker, Arthur T. (1918) [https://www.jstor.org/stable/3288352 "Some Facts of Latin Word Order"]. ''Classical Journal'', Vol. 13, no. 9, pp.&nbsp;644–657