Quantum redactiones paginae "The Mysterious Affair at Styles" differant

Content deleted Content added
Imago Agatha_Christie_in_1925.jpg deleta est ex Communibus ab Pi.1415926535. Ille hanc rationem dedit: per c:Commons:Deletion requests/File:Agatha Christie in 1925.jpg
Argumentum ad finem perduxi.
Linea 1:
{{titulus italicus}}
 
 
'''''The Mysterious Affair at Styles''''' ('Casus arcanus apud Styles') est prima [[fabula criminalis]] [[Agatha Christie|Agathae Christie]] hortatu sororis Madge scripta, anno [[1920]] edita. Hac in [[mythistoria]] de [[homicidium|homicidio]] [[venenum |veneno]] facto narratur et dramatis personae ([[Hercules Poirot]], [[commissarius Japp]], [[Arthur Hastings]] capitanus) iam introducuntur. Hastings narratoris munere fungitur.
 
Line 16 ⟶ 14:
 
== Argumentum ==
Fabula narratur, quae apud villam Styles in [[Essexia]] gesta sunt die 18 Iulii initio primi belli mundani. Nam domina Aemilia Cavendish a marito mortuo villam Styles acceperat, in qua cetera vitae habitaret. Praeterea hereditate magnae ei venerunt divitiae, quas ipsa suo testamento cuilibet legaret. Postea nupserat Alfredo Inglethorp, viro aetate iuveniori. Etiam duo privigni Aemiliae, Laurentius Cavendish et Iohannes Cavendish cum Maria uxore, apud Styles versantur, nec non EvelynAvelina Howard curatrix Aemiliae, quae Alfredum odisse videtur. Verus heres villae est Iohannes Cavendish, quippe cui villa dari debeat ex testamento patris post mortuam novercam.
 
Aliquando familia villae primo mane experrecta Aemiliam Ingelthorp moribundam invenit, et quidem, ut postea apparet, [[strychnina]] necatam. Itaque Hastings amicum suum Heculem Poirot, qui in vico vicino versatur, rogat, ut consiliis investigationem homicidii administret. Omnibus cognitis rebus Poirot paratus est, ut homicidio investigando consulat. Rumor est Aemiliam Inglethorp cum aliquo homine – sive cum Alfredo marito sive cum Iohanne privigno – die mortis rixatam esse: postea commotam perturbatamque esse, ac fortasse testamentum suum mutasse. Paululum cenata Aemilia in domicilium recedit cum foliothecula, quam quidem fractam inveniunt qui cadaver dominae efferunt.
 
Commissarius Japp homicidii crimen infert Alfredo, quippe qui ex morte uxoris suae maximam utilitatem capiat. Etiam Poirot actiones Alfredi suspectas habet, quod se alibi fuisse probare nolit, et se strychninam in vico emisse neget, etsi mentiri videatur. Itaque Japp comprehendere Alfredum vult, sed Poirot huic consilio intervenit: dubium esse, an venenum emere potuerit. Immo venenum ab Iohanne Cavendish, privigno Aemiliae, emptum esse videtur, nam [[phiala]], qua continebatur venenum, ac barba falsa et [[perspicillum nasiceps]] similia Alfredo in conclavi Iohannis reperiuntur. Itaque Iohannes a Japp comprehenditur.
 
At Poirot denique Iohannem culpa liberat testaturque Aemiliam ab Alfredo Inglethorp novo marito necatam esse — adiutrice Avelina Howard, quae odium Iohannis simulabat. Cogitabant enim Alfredum reum facere falsis testimoniis, quae in iudicio refelli possint. Nam Iohannes, cum liberatus esset, non iam homicidii accusari posset, etiamsi veritas postea revelaretur.<ref>[[Periclitatio duplex]] sive ''double jeopardy'' tunc lege Britannica vetita.</ref> Alfredus et Avelina odium mutuum simulando amorem dissimulabant, et falsis oblatis indiciis Alfredum inani homicidii suspicione onerabant.
 
Poirot in peroratione sibi mirum visum esse dicit, Alfredum comprehendi voluisse, et, priusquam causam expediret, ait se impedisse, ne comprehenderetur.
 
== Notae ==