Quantum redactiones paginae "411 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Eventa ==
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: magna Peloponnesiorum classis in insulam ex improviso adpulsa [[Rhodus|Rhodiis]] persuasit ut ab Atheniensibus deficerent. Lacedaemoniis suspectus [[Alcibiades]] ad [[Satrapes|satrapam]] [[Tissaphernes|Tissaphernem]] confugit cui suadebat ne potentiam Lacedaemoniorum nimis augeri sineret sed potius bellum inter civitates Graecas traheret a se ipsis detrimenta capturas. Simul enim reditum in patriam parabat atque nuntios ad duces classis in insulam [[Samus|Samum]] mittebat de [[Democratia|democratia]] Athenis abolenda atque [[Oligarchia|oligarchia]] instituenda. Coniurati rerum potiti consilium [[quadringenti (Athenae antiquae)|quadringentorum hominum]] instituerunt qui de omnibus rebus decernerentː numerus civium quibus de rebus publicis, cum quidem a quadringentis consulebantur, sententiam ferre licebat ad quinque milia redactus est. Simul adversarios terrore ad silentium cogebant. Et in civitatibus Atheniensibus subiectis similia instituta imponebant nec tamen defectiones cessabant ut [[Abydus (Hellespontus)|Abydi]] in [[Hellespontus|Hellesponto]] et insulae [[Thasos|Thasi]]. Oligarchae indutias a rege [[Agis II|Agide]] petebant sed iam apud classem in insula [[Samus|Samo]] seditio democratica conflabatur. Milites enim sibi novos [[Strategus|strategos]] elegerunt et Alcibiadem revocarunt quem statim strategum fecerunt. Mox et Athenis dissensionibus inter oligarchas coortis necnon seditione hoplitarum imperium quadringentis abrogarunt e quibus nonnulli ad hostes confugere et patriam prodere non dubitaverunt. Interim et [[Byzantium|Byzantii]] ab Athenis defecerant et Lacedaemonii victa [[Piraeus|Piraeensi]] classi civilibus seditionibus turbata totam [[Euboea|Euboaeam]] ab ipsis incolis arcessiti occupaverunt praeter unam [[Oreus|Oreum]] quae a comonis Atticis incolebatur. Samensis classis ad praesens Athenis saluti fuit quae Thrasybulo Thrasylloque ducibus Lacedaemonios in hellesponto vicit.
Samensis classis ad praesens Athenis saluti fuit quae Thrasybulo Thrasylloque ducibus Lacedaemonios in hellesponto vicit.
 
== Nati ==