Quantum redactiones paginae "414 a.C.n." differant
Content deleted Content added
Linea 2:
== Eventa ==
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: Syracusani legatos [[Corinthus|Corinthum]] et [[Sparta|Spartam]] mittunt auxilium petitum. Qui ducem Lacedaemonium [[Gylippus|Gylippum]] cum militibus Corinthiis in Siciliam mittere constituunt, instigante quam maxime [[Alcibiades|Alcibiade]] priori patriae acriter infenso. Interim Athenienses pluribus modicis proeliis Syracusanos superant et urbem circumvallant. Alter autem e strategis [[Lamachos]] pugnando occisus est; solus igitur toti exercitui imperat [[Nicias]]. Gylippus in partem occidentalem Siciliae primum adpulit unde sibi [[Thermae Himerenses|Himerenses]], [[Gela|Gelenses]], [[Selinus|Selinuntios]] et nonnullos Siculos sibi adiunxit. Deinde Syracusas iter fecit et Atheniensibus obstitit ne circumvallationem a mari ad mare peragerent. Simul Corinthiae naves in portum intrabant. Ob imparem equitatum et quia praeter [[Naxos (Sicilia)|Naxios]] et [[Catana|Catinenses]] societatibus in Sicilia carebat iam in angustiis versabatur Nicias et oppugnabatur potius quam oppugnabat. Athenas misit qui auxilium peterent et aeger sibi successorem poposcit. Contione habita Athenienses
== Nati ==
|