Quantum redactiones paginae "Thucydides" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Thucydides''' ([[Graece]] Θουκυδίδης), Olori filius, natus circa 460 a.C.n. - mortuus post 400 a.C.n., fuit [[rerum scriptor]] ac [[magistratus]] [[Athenae|Atheniensis]] [[saeculum 5 a.C.n.|saeculi quinti a.C.n.]], [[auctor]] ''[[De bello Peloponnesiaco]],'' [[liber|libri]] [[historia|historici]].
== Quae de vita eius acceperimus ==
De eius [[vita]] scimus perpauca, quae ipse in opere suo rettulit: primo enim libro Atheniensem se adfirmat esse, dein [[pestis|peste]] quae Athenienses [[bellum]] gerentes adfligebat laboravisse<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' II.48.3</ref> et creatum esse magistratum militarem ([[Strategus|strategum]]) annis [[424 a.C.n.|424]] et [[423 a.C.n.|423]]. Hominem divitem fuisse constat ut qui metalla aurea in Thracia exercebat<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' IV.105</ref>. Ad insulam [[Thasos|Thasum]] hieme [[424 a.C.n.|424]]/3 a.C.n. versabatur cum nuntius promptum succursum petitum ab [[Amphipolis|Amphipolitanis]] promptum succursum petitum missus eum adiitː etenim dux [[Lacedaemon|Lacedaemonius]] [[Brasidas]] a proditoribus accersitus flumen [[Strymon|Strymonem]] iam transierat atque sub ipsis moenibus moderatis propositis - ad Graeciam liberandam enim se venisse adfirmare solebat- incolas ad deditionem provocabat. Frustra properavit quantum potuit navibus quas habebat Thucydidesː cum adpulit Amphipolitani oppidum Peloponnesiis iam tradiderant. Ob hanc rem male gestam exsilio multatus est unde magis otium ei fuit historiae suae praeparandae et eventorum spectandorum quamquam iam ab initio belli hoc consilum cepisse dicebat<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' I.1</ref>. Obscurus est annus mortis, sed ante quam operam suam perficeret obiisse videtur: nam ea subito interrumpitur post librum octavum, qui non perpolitus esse videtur, et eventa usque ad annum [[411 a.C.n.|411]] narrat, quamvis bellum anno [[404 a.C.n.|404]] vero confectum sit. Eventum beli compertum habuisse tum cum scribebat e multis ''Historiarum'' locis liquet. Partem ultimam operis Thucydidis adfirmant nonnulli historici confluxisse in scripta [[Xenophon]]tis, qui postea eam emendatam ediderit.
 
Nam vita quae sub nomine Marcellini cuiusdam nobis traditur et veteribus editionibus praeponi solebat fide parum digna videtur<ref>Jacqueline de Romilly, praefatio ad editionem. [[Collection des Universités de France]], 1953.</ref>.