Quantum redactiones paginae "Messana" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
 
== Historia ==
Zancle a [[Graecia|Graecis]] (in primis [[Chalcis|Chalcidensibus]] ac postea [[Samus|Samiis]]<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 22-24 et [[Historiae (Herodotus)|Polyhymnia ]] 164.</ref>) circiter anno [[730 a.C.n.]] condita est. Circa [[494 a.C.n.]] [[Tyrannis|tyrannus]] [[Rhegium|Rheginorum]] Anaxilaus urbem Zanclen vi cepit atque quia ipse origine Messenia erat<ref>[[Strabo]] VI.1.6.</ref> nomen eius in Messanam mutavit. Novis enim incolis ex Messenia arcessitis qui tum sub dominatione Lacedaemoniorum duram vitam agebant, urbem velut iterum condidit<ref>[[Thucydides]] VI.4.6. Pausanias IV.23. Cf. F. Corsano, "I Messeni dello strato e Pausania", ''Parola del passato'' 1980(195) ː 436-440.</ref>. [[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnesiaco]] Athenienses urbe anno [[426 a.C.n.]] brevi potiti sunt<ref>[[Thucydides]] III.90.</ref> quae iam vere [[425 a.C.n.]] ad Syracusanorum societatem rediit<ref>[[Thucydides]] IV.1.</ref>. Anno [[264 a.C.n.]] Mamertini urbem [[Roma antiqua|Romanis]] atque [[Appius Claudius C.f. Caudex|Appio Claudio C.f. Caudici]] consuli tradiderunt. [[Primum Bellum Punicum]] inter Romam et [[Carthago|Carthaginem]] ab hac cessione ortum est. Post hoc bellum Messana civitas libera et foederata a Romanis facta est.
 
Post finem [[Imperium Romanum|Imperii Romanii]] Messana ad [[Imperium Romanum Orientale|Byzantinos]] et postea ad [[Arabi|Arabos]] pertinuit. Anno [[1060]] [[Normanni]] Messanam ceperunt.