Quantum redactiones paginae "Pausanias (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Pausanias''' fuit [[Reges Spartae|Spartanus rex]] e stirpe [[Agiades|Agiadum]] ab anno circiter 445 usque ad [[427 a.C.n.]] atque iterum inter 408 et [[395 a.C.n.]]. Filius enim erat regis [[Pleistoanax|Pleistoanactis]] ː cum ille exsilio damnatus est Pleistoanax nomine quidem regnavit sub tutela patrui Cleomenis. Minor natu enim erat quam ut exercitum ducere posset<ref>[[Thucydides]] III.26.2</ref>. Cum pater revocatus est Pausanias ei regnum reddidit. Quo mortuo anno 408 a.C.n. re vera regnavit Pausanias et adversarius [[Lysander|Lysandri]] in consiliis publicis fuit. Consors regni ex Eurypontidarum stirpe ei fuerunt [[Agis II]] inter 408 et 398 et [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus II]] inter 398 et 394. In primis laudatur Pausanias quod anno [[403 a.C.n.]] [[Triginta Tyranni|triginta tyrannos]] a Lysandro institutos restituendos negavit atque [[Democratia|democratiam]] populo Atheniensi servandam concessit. Ob quae in ius apud senatum et [[Ephori|ephoros]] vocatus absolutus est. Postea tamen Lysandri mortis causa per negligentiam fuisse anno [[395 a.C.n.]] in pugna apud [[Haliartus (demus)|Haliartum]] convictus poenas exsilio dedit et reliquam vitam [[Tegea|Tegeae]] peregit.
== Notae ==
<references/>
==Fontes==
*[[Diodorus Siculus]], libro tertio decimo ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliothecae historicae]]'', cap. 75 et 107 necnon libro quarto decimo 33 et 81.