Quantum redactiones paginae "Inscriptio Behistunia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Res ipsa obscura est ː sicut ipsa inscriptio historici Graeci [[Ctesias]] et [[Herodotus]] (qui Bardya Smerdin appellat) fratrem Cambysis ita occulte interfectum narrant ut paene omnes Persae illam caedem ignorarint. Hoc tantum inter se differunt quod Herodotus Cambysen ex Aegypto qui fratrem occideret misisse adfirmat, Darius et Ctesias antequam in Aegyptum proficisceretur. Ita Gaumata per plures menses homines decipere potuit. Fortasse tamen coniurati verum Bardya occiderunt et Darius mendax est ut qui heredem regni de medio sustulit et scelus suum fabula occultare vult. ̥Moderni indagatores de ea re dissentiunt.
 
Praeter textum figurae sculptae quoque erantː figura supra ceteras eminens est Darius ipse, post eum [[Intaphrenes]] arcum tenet et [[Gobryas (pater Mardonii)|Gobryas]] hastam (utrique sunt ein septem coniuratis Persisfuerunt qui Gaumata/Bardya everterunt). Ante regem novem duces rebelles vincti mox morituri sunt. Sub pedibus regis Bardya/Gaumata calcatur et supra scaenam volitat deus Ahura Mazda.
 
== Fontes ==