Quantum redactiones paginae "Inscriptio Behistunia" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 1:
[[Fasciculus:Behistun inscription reliefs.jpg|thumb|Trilinguis inscriptio (Persice, Elamitice, Accadice) Behistuni in Irania saxo incisa.]]
'''Inscriptio Behistunia''' est inscriptio trilinguis iussu
Res ipsa obscura est ː sicut ipsa inscriptio historici Graeci [[Ctesias]] et [[Herodotus]] (qui Bardya Smerdin appellat) Bardyan a fratre Cambyse ita occulte interfectum narrant ut paene omnes Persae illam caedem ignorarent. Hoc tantum inter se differunt quod Herodotus Cambysen ex Aegypto qui fratrem occideret misisse adfirmat, Darius et Ctesias antequam in Aegyptum proficisceretur. Ita Gaumata per plures menses homines decipere potuit. Fortasse tamen coniurati verum Bardya occiderunt et Darius mendax est ut qui heredem regni de medio sustulit et scelus suum fabula occultare vult. ̥Moderni indagatores de ea re dissentiunt.
|