Quantum redactiones paginae "Vanilla" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
fortasse melius "semen" quam "faba"?
Linea 2:
[[Fasciculus:Vanilla 6beans.JPG|thumb|160px|Siliquae vanillatae siccatae]]
 
'''Vanilla'''<ref>[[Reijo Pitkäranta]], ''Lexicon Finnico-Latino-Finnicum''. WSOY, 2001; [[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda. Norstedts akademiska förlag, Holmia, 2009.</ref><ref name="Colmenero">Cf. "Campestres vainiliae pulcherrimae sunt": [[Antonius Colmenero de Ledesma]]; Marcus Aurelius Severinus Tarsensis, interpr., ''Chocolata inda'' (Sevillae, 1644) [https://archive.org/details/chocolataindaopu00colm/page/n37/mode/2up p. 12]</ref> est [[aroma]] et condimentum [[sapor]]osum hodie inter omnes nationes pernotum, quod primum e [[siliqua (legumen)|siliquis]] ''[[Vanilla planifolia|Vanillae planifoliae]]'' accipiebatur, sed nostris temporibus, cum compositio chemica [[vanillinum|vanillini]] explicata sit, etiam, et quidem magis magisque, in laboratoriis chemicis paratur. Solum [[safranum]] sumptuositate vanillam superat. Vanilla est aroma ad compluria alimenta utile, sicut ad [[socolata]]m, quae sine addita vanilla acerbum haberet gustum.<ref>De vanilla multis in libris legitur, sicut Nielsen (1985); Hazen (1995); Elcott (2004); Rain (2004).</ref>
 
== De vanilla naturali ==
In remotis silvis tropicis ''Vanilla planifolia'', vitis arborum stipitibus involuta, crescit. Semel in anno flores luridos aperit, neque aliquot horis diutius floret. Qui flores, nisi quid obstiterit, hoc puncto temporis [[pollen|polline]] fecundabuntur. Quo facto fructum fert, siliquas virides oblonga forma.
 
Iam abhinc annos ferme mille [[Totonaci]], populus olim fines [[Vera Crux (civitas)|Verae Crucis]] in [[Mexicum|Mexico]] orientali incolens, hoc invenerunt, siliquas vanillae, si ita conservatae erunt, ut obducto colore fusco marcescant, odore praedulci fragrare. Quas enim siliquas conservatione fermentatas hodie scimus adflare vanillinum, ex quo odor et gustus ille nobilis nascitur. Vanillinum non solum in ''Vanilla planifolia'' sed etiam in aliis rebus latet, sicut in ligneis doliis vinariis (unde in vinum conservatum absorbetur) et in [[glandula analis|glandula anali]] [[Castor fiber|fibri]].<ref>Burdock (2005: 277).</ref> Totonaci [[Azteci]]s, expugnatoribus planitiei superioris Mexici, asserculos vanillae in tributa praestabant. Azteci enim vanilla acerbitatem potionis suae ritualis, ''xocolātl'' (unde per [[lingua Hispanica|linguam Hispanicam]] ''socolata''), ex [[cacao (fabasemen)|fabisseminibus cacaonis]] factae, mitigabant.
 
Deinde [[saeculum 15|saeculo XV]] [[Ferdinandus Cortesius|Hernán Cortés]] ex Hispania advectus Aztecos imperio subiecit vanillamque in Europam importavit una cum [[patata]], [[lycopersicum|lycopersico]], [[capsicum (fructus)|chili]] ceterisque herbis notis. Itaque nobilitas Europaea cacaonem bibere et socolatam vanilla mitigatam edere didicit. Vanilla etiam [[philtrum|philtro]] utebantur. Mercatus vanillae per saecula paene omnino penes Hispanos fuit, nam ''Vanilla planifolia'' nusquam nisi in Hispanorum coloniis Americanis crescebat. Etiam appellatio ''vanillae'' Hispanorum est. Primum enim ''vainillam'' appellaverunt,<ref name="Colmenero" /> per deminutionem ''vainae'', quod vocabulum ex ''vagina'' ( > *''vaγina'' > ''vaina'') natum est.
[[Fasciculus:Vanilla plantation in wood dsc00190.jpg|thumb|left|Vitis vanillae in stipite arboris serpens. (Plantagium Reunionense.)]]
''Vanilla planifolia'', vitis educatu difficilis, olim investigatoribus aenigma quoddam praebebat. [[Francia|Franci]], veri vanillae consumptores, colonias suas tropicas conabantur hac herba serpenti conserere, quae quidem nusquam nisi in regionuibus domesticis fructus ferre valebat. Ineunte saeculo XIX demum botanici causam perspexerunt. Ut fructus ferat, [[pollen]] ex [[Stamen (botanice)|staminibus]] in [[pistillum (botanica)|pistilla]] ferri debet. Pollinatio autem vanillae mirum in modum progreditur, nam certi tantum generis apes, in Mexico et alia America media indigenae, pollinatrices adprobat, sine quibus flos nonnullis horis marcescat.