Quantum redactiones paginae "Naucratis" differant

'''Naucratis''' (''-is'' f.; [[Graece]] {{Polytonic|Ναύκρατις -εως}}) erat [[emporia (Aevum ferri)|emporium]] Graecum in [[Aegyptus|Aegypto]] antiqua, quae iacebat in regione triangula fluminis Nili '[[delta Nili|delta]]' vocata ad ramum occidentalem Canopicum dictum. Naucratis septimo saeculo a.C.n., [[Psammetichus I|Psammeticho I]] rege, a [[Miletus|Milesiis]] condita est<ref>Sic [[Strabo]]. Archaeologi praesentiam Graecorum septimo saeculo confirmant. At [[Herodotus]] templa a variis civitatibus Graecis in urbe consecrata describit. </ref>. Sub regno [[Ptolemaei|Ptolemaeorum]] Naucratis libertate fruebatur.
== Historia ==
Diu solus portus Aegyptiacus alienigenis apertus ubi Graeci [[Papyrus (materies)|papyrum]], [[Linum|linum]], frumentum emebant vinum et oleum et vasa fictilia vendebant. Graeci primum ut mercennarii in Aegypto consederant tempore quo Psammetichus I tutelam [[Assyria|Assyriorum]] reicere volebat. [[Ionia|Ionios]] et [[Caria|Carios]] milites legere Pharaoni tum per regem [[Lydia (regnum)|Lydiorum]] [[Gyges|Gygen]] licuit. Qui gratiam agens mox privilegia multa ad commercium maritimum spectantia Graecis concessit.
 
== Qui ibi nati sint ==
[[Fasciculus:Lower Egypt-en.png|thumb|Delta Nili et Naucratis ad ramum Canopicum posita]]