Quantum redactiones paginae "Arianismus" differant

Content deleted Content added
m nexus
Linea 1:
[[Fasciculus:Baptism of Christ - Arian Baptistry - Ravenna 2016.jpg|thumb|Baptisterium Arianorum [[Ravenna]]e]]
'''Arianismus''' (''Haeresis Ariana'')<ref>''[[Historia de regibus Gothorum, Vandalorum, et Suevorum]]'' [[Isidorus Hispalensis|Isidori Hispalensis]]</ref> vel '''Arrianismus''' (''Arriani'', ''Perfidia Arriana'', ''Haeresis Arriana'')<ref>in operis [[Gregorius Turonensis|Gregorii Turonensis]], [[Iohannes Biclarensis|Ioannis Biclarensis]] et [[Excerpta Valesiana]], II.16</ref> est doctrina theologica quae nomen habet ab [[Arius (theologus)|Ario]] ([[256]]–[[336]]), presbytero [[Alexandria]]e, qui [[antitrinitarismus|doctrinam trinitariam labefecit]].
 
== De paradoxis sincerae fidei ==
Primis decenniis post Iesum crucifixum, nemini fidelium erat dubium de divinitate eius.<!--POV--> E sacrarum scripturarum momento (e.g., Matth. 28:19), e memoriae traditione ab ecclesia sibi assumpta, et ex intuitione fidelium ortus est intellectus Dei trinitarius, quamquam nondum erat in doctrinam disertis argumentis redactus. Et monotheismus (''[[unitarismus|Deum unum esse]]'') et intellectus trinitarius, ne dicamus binitarius (''divinitas Patris et Filii'') sine scrupulis a patribus apostolicis docebatur.
 
Fides tamen sincera philosophandique aliena paradoxis illis tendebatur nec non provocabatur. Adde quod usque a [[saeculum 2|saeculo secundo]] erant qui fidei Christianae speciem verae philosophiae induere vellent. Propositum erat illis priorem philosophiam nova philosophia Christiana purgare, inlustrare, complere. Praesertim homines philosophiae [[Plato]]nicae aut [[Stoicismus|Stoicae]] peritissimi in fidem Christianam conversi id agere perseverabant, ut fidem paradoxarum laqueis irretitam humana ratione imbuerent et coercerent.