Quantum redactiones paginae "Iudaei" differant

Content deleted Content added
+fasc.
nomen
Linea 13:
 
Ex tempore [[Illuminismus|Illuminismi]] Iudaici est etiam divisio in [[Iudaismus reformatus|Iudaei reformati]] sive liberales, [[Iudaismus Conservatorius|conservatorii]] et [[Iudaismus Orthodoxus|Orthodoxi]].
 
== Historia nominis ==
Iudaei primo sunt filii tribus [[Iuda (Biblia)|Iuda]]. [[David (rex)|Davide]] rege (fere [[1000 a.C.n.]]) territorium eius „[[Regnum Iudae]]“ appellatum est (2 Sam 5,3). [[Roboam (rex)|Roboam]] rege regnum divisum, pars meridionalis "Iuda", pars septentrionalis "Israel" vocata est. Tum „Iudaei“, ut iam in regno Davidico, omnes appellati sunt, qui ad regnum pertinebant, ut puta etiam filli tribus [[Beniamin (Biblia)|Beniamin]] (1 Reg 12,16–21). [[Regnum Israel (Samaria)|Regnum Israel]] anno [[722 a.C.n.]] ab [[Assyria|Assyriis]] [[Šarru-kīn II]] rege oppressum est. Postea "yehudi" (Iudaeus) pro omnibus religionem Iudaicam sequentibus in usu venit (cf. Est 8,17); Iudaei ipsi autem potius de "populo Israel" locuti sunt originis gentis memores.<ref>Y. M. Grintz: Art. Jew, Semantics. In: Encyclopaedia Judaica, 2. editio, vol. 11, p. 253.</ref>
 
==Iudaei in orbe terrarum ==