Quantum redactiones paginae "Mare Curalinum" differant

Content deleted Content added
m +Nexus (10K)
m Initium partis de flora et fauna
Linea 9:
Mari est [[clima]] [[calor|calidum]] et constans, [[pluvia|pluviis]] et [[cycloma tropicum|cyclomatibus tropicis]] frequentibus praeditum. Multas continet [[insula]]s humiles et [[scopulus curalii|scopulos curalii]], cum [[Magna Curalii Obex|Magna Curalii Obice]], maximo orbis terrarum systemate scopulorum, quod ab [[UNESCO]] anno [[1981]] [[UNESCO Mundi Hereditas|Situm Hereditatis Mundi]] pronuntiatum est. Omnia proposita [[exploratio petrolei|explorationis petrolei]] apud Magnam Curalii Obicem anno [[1975]] terminata sunt, et [[piscatus]] in multis eius regionibus cohibetur. Scopulis insulisque Maris Curalini sunt permultae [[avis|aves]] et [[oecosystema aquaticum|vita aquatica]], et ergo sunt locus [[periegesis]] populo gratissimus, per civitatem et orbem terrarum.
 
==Flora et fauna==
[[Fasciculus:Coral Outcrop Flynn Reef.jpg|thumb|upright=0.8|[[Curalium|Curalia]] in Scopulo Flynn prope [[Cairns]].]]
[[Fasciculus:Crown of Thorns-jonhanson.jpg|thumb|upright=0.8|''[[Acanthaster planci]]'' in Mari Curalino.]]
[[Fasciculus:Christmas Tree Worm.jpg|thumb|upright=0.8|''[[Spirobranchus giganteus]]'' apud ''[[Porites|Poritem]],'' [[genus (taxinomia)|genus]] [[curalium|curalii]]. Admiralty,{{dubsig}} Scopulus Osprey.]]
[[Fasciculus:Laticauda colubrina (Wakatobi).jpg|thumb|upright=0.8|''[[Laticauda colubrina]]'' in Mari Curalino fluitat.]]
In Mari Curalino [[habitatio|habitant]] permultae [[species]] [[anemone|anemonarum]], [[porifera|poriferorum]], [[vermis|vermium]] (exempli gratia ''[[Spirobranchus giganteusi]]'' in [[photographema]]te monstratus), [[gastropoda|gastropodorum]], [[nephropidae|nephropidarum]], [[astacoidea|astacoideorum]], et [[brachyura|brachyurorum]]. [[Rhodophyta]] ''[[Lithothamnion]]'' et ''[[Porolithon]]'' multos scopulos [[purpureus|purpureos]] [[ruber|rubrosque]] tingunt, et ''[[Halimeda]]'' [[chlorophyta|alga viridis]] omnem per mare inveni potest.
 
{{NexInt}}