Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
 
Attamen iucunde scripsisse et multis placuisse omnes consentiunt. Ita [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysios Halicarnassensis]] aestimabat<ref>''De compositione verborum'' X.4-5.</ref> scripsisse iucunde non pulchre Ctesian et [[Xenophon|Xenophontem]], pulchre non iucunde [[Thucydides|Thucydiden]] et Antiphontem, et pulchre et iucunde [[Herodotus|Herodotum]]. Demetrius eius ἐνάργειαν laudabat qua res velut pictor sub oculos lectoris ponebat ita ut poetae appellationem sibi meruisse ei videretur<ref>''De elocutione'' 212-216. [https://archive.org/details/demetriusonstyle00demeuoft/page/166/mode/2up?q=ctesias Apud archive.org]</ref>. Etenim patheticum et dramaticum adfectabat<ref>[[Photius]] 72.178</ref>, vicissitudines inexspectatas narrationibus inspergere callebat. In summa mythistoricus potius quam historicus erat quod severioribus rerum gestarum scriptoribus displicebat.
 
[[Dialectus Ionica|Dialecto ionica]] utebatur, non tamen ita continue ut Herodotus<ref>Photius 172-76.</ref> ː [[Dialectus Attica|atticismis]] pronior erat.
 
== De prima editione et versione Latina ==