Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
Moderni de Ctesiae stilo per se iudicare non iam possunt sed plura iudicia antiqua ad nostra tempora pervenerunt. Prolixitas vel garrulitas quaedam ei vulgo obiciebatur, quod in fragmentis servatis non animadverteris quia rescripta et abbreviata sunt, et actio nonnumquam tam lente progrediens ut Plutarchus<ref>''Artaxerxes'' 11.11. Cf [[Demetrius (rhetor)|Demetrium]], ''De elocutione'' 212 ː ἀδολεχία</ref> quereretur numquam mori desiturum [[Cyrus Minor|Cyrum]] velut ac si hebete telo percussus esset. Photium offendebat oratio nonnumquam solutior et ad locutiones vulgares decurrens.
 
Attamen iucunde scripsisse et multis placuisse omnes consentiunt. Ita [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysios Halicarnassensis]] aestimabat<ref>''De compositione verborum'' X.4-5.</ref> scripsisse iucunde non pulchre Ctesian et [[Xenophon|Xenophontem]], pulchre non iucunde [[Thucydides|Thucydiden]] et Antiphontem, et pulchre et iucunde [[Herodotus|Herodotum]]. Demetrius eius ἐνάργειαν laudabat qua res velutpictorvelut pictor sub oculos lectoris ponebat ita ut poetae appellationem sibi mereremeruisse ei videretur<ref>''De elocutione'' 212-216. [https://archive.org/details/demetriusonstyle00demeuoft/page/166/mode/2up?q=ctesias Apud archive.org]</ref>. Etenim patheticum et dramaticum adfectabat, vicissitudines inexspectatas narrationibus inspergere callebat. In summa mythistoricus potius quam historicus erat quod severioribisseverioribus rerum gestarum scriptoribus displicebat.
 
== De prima editione et versione Latina ==