Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 17:
== De stilo ==
Moderni de Ctesiae stilo per se iudicare non iam possunt sed plura iudicia antiqua ad nostra tempora pervenerunt. Prolixitas ei vulgo obiciebatur, quod in fragmentis servatis non animadverteris quia rescripta et abbreviata sunt, et actio nonnumquam tam lente progrediens ut Plutarchus<ref>''Artaxerxes'' 11.11. Cf [[Demetrius (rhetor)|Demetrium]], ''De elocutione'' 212</ref> quereretur numquam mori desiturum [[Cyrus Minor|Cyrum]] velut ac si hebete telo percussus esset. Photium offendebat oratio nonnumquam solutior et ad locutiones vulgares decurrens.
 
Attamen iucunde scripsisse et multis placuisse omnes consentiunt. Ita [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysios Halicarnassensis]] aestimabat<ref>''De compositione verborum'' X.4-5.</ref> scripsisse iucunde non pulchre Ctesian et [[Xenophon|Xenophontem]], pulchre non iucunde [[Thucydides|Thucydiden]] et Antiphontem, et pulchre et iucunde [[Herodotus|Herodotum]].
 
== De prima editione et versione Latina ==