Quantum redactiones paginae "Bibliotheca historica (Diodorus)" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Dispositionem operis in praefatione<ref>I.4.6-7.</ref> praenuntiat ipse ː libri I-VI [[Mythologia|traditiones mythicas]] Barbarorum et Graecorum narrant, libri VII-XVII res gestas inter [[Bellum Troianum]] et mortem [[Alexander Magnus|Alexandri Magni]], libri XVIII-XL res gestas ab Alexandro Magno mortuo usque ad Bellum Gallicum. De prima divisione rationem reddit dum negat illis remotis temporibus ante bellum Troianum actis chronologiam inveniri posse. Tamen in mythis cognoscendis magnam utilitatem percipi sibi persuasum habet. Per gentes igitur materiam mythologicam disponit, primum Barbaros Aegyptios et Chaldaeos, postremo Graecos. Post bellum Troianum contra temporum rationem sequitur et [[Annales|annalium]] more res gestas narrare per ordinem chronologicum instituit. Quod secundam divisionem post Alexandrum Magnum posuerit ad eius opinionem referendum est nullam historiam universalem adhuc ultra Macedones progressam esse<ref>I.3.3</ref>. Simul gesta Romanorum paulatim maioris momenti fiunt quam res gestae Graecorum. Ita ultimi libri amplissimam materiam coartant et brevius tempus comprehendunt ; ideo maiorem laborem Diodoro imponebant. Eo magis nobis desiderandi sunt.
 
Nec dubium quin Diodorus paene omnia ex prioribus historiis hauserit. Ut merus compilator a quibusdam nono decimo saeculo severe iudicatus est<ref>In primis a [[Bartholdus Georgius Niebuhr|Niebuhr]] et [[Theodorus Mommsen|Mommsen]] Cf François Chamoux, "[https://www.persee.fr/doc/bude_0004-5527_1990_num_1_3_1438 Un historien mal-aimé : Diodore de Sicile]", ''Bulletin de l'Association Guillaume Budé'', 1990(3) ː 243-252</ref>. Nihilominus Diodorus fontes comparavit et elegit et nonnumquam opinionem suam protulit<ref>E.g. I.29.5-6 et I.55.5-6 etc.</ref>. Itaque mitiora et aequiora iudicia apud recentiores criticos legeris. Etiamsi auctorem nihil novi adferentem contempseris, cum omnia opera historica Graeca post [[Xenophon|Xenophontem]] praeter quinque libros [[Polybius|Polybii]] perierint, necesse est fateare thesaurum inaestimabilem nobis reliquisse Diodorum.
 
== De fontibus ==