Quantum redactiones paginae "Disputatio:Ars Romanica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
Eadem locutio in fontibus mediaevalibus de aedificiis et ornamentis adhibetur: "opus romanum", neque "architectura romana" neque "ars romana": vocibus enim Latinis, si recte intellexi, ars et architectura indivisibiles sunt. Ergo, si separatim de aedificiis et ornamentis loqui volumus (sicut lectores fortasse postulant) quid facere? An [[Opus romanum|Opus romanum (architectura)]] et [[Ars Romanica|Opus romanum (ars)]]? Nescio ... [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 09:14, 17 Aprilis 2020 (UTC)
:Valde censeo hanc paginam movendam esse, et mihi placet dvissionem quam propones, sed 'meo cum petaso archaeologi', ''opus romanum'' mihi proximum ad [[opus caementicium]], [[opus africanum]] &c videtur, ita malo opus romanum pro architectura.--[[User:Xaverius|<span style="color:blue;">Xave</span><span style="color:green;">ri</span>]][[Disputatio Usoris:Xaverius|<span style="color:red;">us</span>]] 09:48, 17 Aprilis 2020 (UTC)
::Ut mihi quidem videtur, „ars Romana“ et „ars Romanica“ distinguendae sunt non solum re sed etiam verbo (sicut et habemus duas categorias diversas). Licet vox „ars Romanica“ nova sit, tamen his diebus in usu est (vide exempli gratia situm [http://www.romanico-emiliaromagna.com/ Ars Romanica] vel librum [https://www.zvab.com/servlet/BookDetailsPL?bi=909892471&searchurl=hl%3Don%26sortby%3D20%26tn%3Dformositas%2Bromanica&cm_sp=snippet-_-srp1-_-title1 Formositas Romanica]). Mihi legenti „Ars Romana“ nihil aliud esse videtur quam ars Romanorum antiquarum. Quam ob rem etiam vox "opus Romanum", quamvis sit in litteris mediaevalibus, mihi parum clara videtur. Scribimus saeculo XXI pro lectoribus hodiernis.--[[Usor:Utilo|Utilo]] ([[Disputatio Usoris:Utilo|disputatio]]) 07:41, 23 Iulii 2020 (UTC)
Revertere ad "Ars Romanica".