Quantum redactiones paginae "Sancta Sedes" differant

Content deleted Content added
m ~
pag. quasi rescripsi
Linea 1:
{{Latinitas|-3}}
[[Fasciculus:Emblem of the Holy See usual.svg|thumb|upright=0.6|[[Insigne]] Sanctae Sedis.]]
'''Sancta Sedes''' sive '''Apostolica Sedes''' est officium iurisdictionis episcopi Romani sive [[papa]]e.
'''Sancta Sedes''' est [[ens]] quod officio [[papa]]e correspondet. Repraesentat munus papale quoad eius erga dioecesem [[Roma]]nam, et super [[Ecclesia Catholica|universalem ecclesiam]]. Non confundenda est cum [[Civitas Vaticana|Civitate Vaticana]], quae est [[civitas sui iuris]] a papa gubernata, et quae libertatem agendi Sanctae Sedis protegit. Saepe concluditur cum [[Curia Romana]], quae munere gubernandae ecclesiae in nomine papae fungitur. Legationes civitatum externarum Sanctae Sedi accreduntur; ergo ad papatum in eius munus erga ecclesiam, et non ad Civitatem Vaticanam.
 
== Sancta Sedes, Civitas Vaticana et papatus ==
Sancta Sedes est sedes [[episcopus|episcopalis]] [[Dioecesis Urbis seu Romana|Dioecesis Urbis seu Romanae]]. Eodem titulo praeterea sola [[cathedra]] [[Dioecesis Moguntina]]e (Sancta Sedes Moguntina) appellatur. Sancta Sedes, cum non sit [[civitas]], tamen [[persona (ius)|persona]] iuridica [[sui iuris]] et subiectum [[Ius internationale|iuris gentium]] est, quae [[Civitas Vaticana|Civitatis Vaticanae]] et [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae Romanae]] vice in rebus inter gentes fungitur. Praeter [[papa]]m etiam [[Curia Romana]] ad Sanctam Sedem pertinent<ref> [[Codex Iuris Canonici]] (1983), Can. 361: „Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis ( … ) veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat, Secretaria Status, Consilium pro publicis Ecclesiae negotiis, aliaque Romanae Curiae Instituta.“</ref>.
Coniunctiones inter Sanctam Sedem, Civitatem Vaticanam, papam cum Curia Romana, quae munere gubernandae ecclesiae in nomine papae fungitur, et Ecclesiam Catholicam Romanam artae sunt ac late patentes, quare saepe distingui vix possunt necnon verba Sancta Sedes et Civitas Vaticana sermone publico saepe inter se permutantur.
 
== Historia vocis ==
[[Fasciculus:San_giovanni_in_laterano,_interno,_presbiterio_03_cattedra.jpg|thumb| [[Cathedra]] papae in [[Archibasilica Sanctissimi Salvatoris]] posita, ex qua vox Sancta Sedes deducta est.]]
Vox Sancta Sedes ab imagine [[cathedra]]e [[episcopus|episcopalis]] ducta est, quae ab [[antiquitas|antiquitate]] potentiam officii repraesentat. Sedes episcopalis Romana a prima communitate Christiana a [[Petrus|Petro]] apostolo condita repetitur, quam ob rem sibi praecipuum statum inter ecclesias orbis terrarum maioremque dignitatem vindicat.
{{vide-etiam|Primatus papae}}
{{vide-etiam|Pentarchia}}
In [[Ecclesia antiqua]] vox Sancta Sedes idem ac sedes episcopalis sonabat, postea magis magisque tantum ad Sedem Apostolicum denotandam adhibebatur, ex saeculo 19 paene nihil nisi eandem significat.
 
== Sancta Sedes inter gentes ==
[[Fasciculus:Holy_See_relations.svg|thumb|Civitates, quibuscum Sancta Sedes legationes sustinet.]]
Sanctae Sedi antiquissum legatorum officium orbis terrarum est. Inde multis in civitatibus (praesertim Catholicis) [[Nuntius apostolicus]] decanus est [[Corpus legatorum|corporis legatorum]] et princeps legatorum habetur.
 
Sancta Sedes legationes cum 183 civitatibus (inter quas cum [[Unio Europaea|Unione Europaea]] et [[Ordo Hospitalis|Supremo Militari Ordine Hospitalario Sancti Ioannis Hierosolymitani Rhodiensis et Melitensis ]] sustentat<ref>[http://press.vatican.va/content/salastampa/it/bollettino/pubblico/2020/01/09/0017/00036.html Nota informativa sui Rapporti diplomatici della Santa Sede (09-01-2020)]</ref>.
Die 6 Ianuarii 1982 Sancta Sedes et [[Britanniarum regnum]] post 447 annos plenas legatorum relationes restituerunt. [[Henricus VIII (rex Angliae)|Henricus VIII]] rex Angliae anno 1535 ab Ecclesia Catholica Romana desciverat et [[Ecclesia Anglicana|Ecclesiam Anglicanam]] condiderat. Die 2 Augusti 1982 legationes cum [[Dania]], [[Norvegia]] et [[Suecia]] post 400 anno redintegratae sunt. Die 9 Decembris 2009 plenae legatorum relationes cum [[Russia]] instauratae sunt.
 
== Varia ==
 
Primo dimidiio anni [[2020]], Vatican.va fuit unus ex fontibus [[interrete|interretialibus]] in [[Vicipaedia Latina]] qui populo gratissimi erant.<ref>{{cite web|website=bestref.net|url=https://bestref.net/site/vatican.va|title=vatican.va as a source in references of Wikipedia - BestRef|archive-date= 2020-07-19|accessdate=2020-07-19|archive-url=https://archive.is/RoMt8}}.</ref><ref>{{cite journal| first=Włodzimierz|title=Modeling Popularity and Reliability of Sources in Multilingual Wikipedia|url = https://www.mdpi.com/2078-2489/11/5/263/htm|access-date=2020-07-19|last2=Węcel|journal=Information|first3=Witold|date=2020-05-13|last3=Abramowicz|issue=5|doi=10.3390/info11050263|volume=11|last=Lewoniewski|first2=Krzysztof}}.</ref>
Line 8 ⟶ 27:
*[[Curia Romana]]
*[[Officium Laboris Apostolicae Sedis]]
*[[Pentarchia]]
 
==Notae==
Line 14 ⟶ 32:
 
== Nexus externus ==
{{CommuniaCat|Holy See|Sanctam Sedem}}
* [http://www.vatican.va/latin/latin_index.html Pagina publica Latina Sanctae Sedis,] www.vatican.va/latin {{Ling|Latine}}
* [http://www.vatican.va/roman_curia/secretariat_state/documents/rc_seg-st_20010123_holy-see-relations_it.html Index civitatum, quibuscum Sancta Sedes relationes legatorum colit]
 
* [https://www.vaticannews.va/de.html Radio Vaticana]
{{roma-stipula}}
{{RC-stipula}}
 
[[Categoria:Pontificatus]]