Quantum redactiones paginae "Pausanias (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Pausanias''' fuit [[Reges Spartae|Spartanus rex]] e stirpe [[Agiades|Agiadum]] ab anno circiter 445 usque ad [[427 a.C.n.]] atque iterum inter 408 et [[395 a.C.n.]]. Filius enim erat regis [[Pleistoanax|Pleistoanactis]] ː cum ille exsilio damnatus est Pleistoanax nomine quidem regnavit sub tutela patrui Cleomenis. Cum pater revocatus est Pausanias ei regnum reddidit. Quo mortuo anno 408 a.C.n. re vera regnavit Pausanias et adversarius [[Lysander|Lysandri]] in consiliis publicis fuit. Consors regni ex Eurypontidarum stirpe ei fuerunt [[Agis II]] inter 408 et 398 et [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus II]] inter 398 et 394. In primis laudatur Pausanias quod anno [[403 a.C.n.]] [[Triginta Tyranni|triginta tyrannos]] a Lysandro institutos restituendos negavit atque [[Democratia|democratiam]] populo Atheniensi servandam concessit. Ob quae in ius apud [[Ephori|ephoros]] vocatus absolutus est. Postea tamen Lysandri mortis causa per negligentiam fuisse anno [[395 a.C.n.]] in pugna apud [[Haliartus (demus)|Haliartum]] convictus poenas exsilio dedit et reliquam vitam [[Tegea|Tegeae]] peregit.
==Fontes==
*[[Cornelius Nepos]], ''Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium'' XVII.
*[[Diodorus Siculus]], libro tertio decimo ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliothecae historicae]]'', cap. 75 et 107 necnon libro quarto decimo 33 et 81.
* [[Pausanias]] libro tertio ''[[Graeciae descriptio|Graeciae descriptionis]]'' 5.1 - 5.7
*[[Plutarchus]], ''Lysander'' 14 et 28-29
*[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], libro secundo [[Hellenica (Xenophon)|Hellenicorum]] 7-8 necnon libro tertio 5, 17-25 et libro quarto 29-39
[[Categoria:Sparta]]
[[Categoria:Reges]]