Quantum redactiones paginae "Agesilaus II (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
==Quomodo rex factus sit==
Circa 400 vel [[398 a.C.n.]] (de chronologia inter historicos non constat), [[Reges Spartae|rege Spartano]] [[Agis II (rex Spartae)|Agide II]] mortuo, certamen fuit inter [[Leotychides|Leotychidem]] filium sive verum sive suppositum, certe ab uxore Agidis partum ex una parte et fratrem Agesilaum ex altera. Mos enim erat a maioribus traditus, in novi regis electione filii natu maximi rationem primo haberi, ac deinde, si quidem liberi virilis sexus non erant, propinquorum secundum gradus adfinitatis. Nihilominus, suffragante [[Lysander|Lysandro]], qui tum maxima gloria tamquam [[Bellum Peloponnesiacum|belli Peloponnesii]] victor fruebatur, Agesilaus fratri suo Agidi successit et Leotychidae a populo praelatus est.
De quo [[Cornelius Nepos]]<ref>XVII,1. Eadem apud [[Pausanias (scriptor)|Pausaniam]] leges III.8.7.</ref> scripsit a patre moriente agnitum esse, quamvis prius repudiatum et [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]]<ref>[[Hellenica (Xenophon)|''Hellenica'']] III,3 (1-4). [[Alcibiades|Alcibiadem]] non nominat sed vide [[Plutarchus|Plutarchum]] ''Ages''. 3.</ref> nobis tradidit testes plures fuisse qui uxorem Agidis cum viro Atheniense [[Alcibiades|Alcibiade]] vidissent, novem ante menses quam nasceretur.
 
Quin etiam Lysander [[Oraculum Delphicum|oraculum]] [[Apollo|Apollinis]] quo Lacedaemonii monebantur ut regem claudum caverent rursus interpretatus est tamquam ad Leotychidis regnum pertinens : claudicare enim aiebat regnum non idoneo viro delatum<ref>[[Plutarchus|Plut]]. III,6-8. [[Pausanias]] III.8.8-10.</ref>.