Quantum redactiones paginae "Creon Thebanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 7:
 
== Mythos ==
Laio ab ipsius filio Oedipo interfecto Creonti, cum esset frater Lai uxoris, regnum Thebarum contigit. [[Hera]] autem Thebanis [[Sphinx|sphingem]] misit, quae viatoribus insidians [[aenigma]] proposuit et omnes, qui id solvere nequiissent, necavit. Quod Oedipus aenigma solvit, sphinx superata se in exitium praecipitavit. In gratiam Oedipo Iocasta - eius natura mater, ut plurimi narrant, secundum alios autem noverca<ref>[[Epimenides]], [[Scholium]] ad [[Euripides|Euripidis]] [[Phoenissae|Phoenissas]], 13 quandam Eurycleiam Oedipi natura matrem dicit.</ref> - uxor data est. Oedipus loco Creontis rex Thebarum factus est.
 
Cum Thebae multis annis post peste vexatae essent, [[Tiresias]] vates quamvis invitus revelavit Iocastam esse Oedipi matrem Oedipumque patrem ipsius Laium occidisse. Inde Oedipus Thebas reliquit, Creon autem denuo pro Oedipi filiis [[Eteocles|Eteocle]] et [[Polynices|Polynice]] aetate nondum maturis regnum obtinuit.
Linea 18:
 
== Narrationes diversae ==
Alii alia narrant. [[Homerus]] Iocastam Epicastam appellat. Epicasta propria manu mortua Oedipus diu regnavisse videtur<ref>Homerus, ''[[Odyssea]]'' 11,275–81.</ref> et denique pugna occidit.<ref>Homerus, ''[[Ilias]]'' 23, 679. Ad versuum interpretationem vide Christiane Zimmermann: ''Der Antigone-Mythos in der antiken Literatur und Kunst (= Classica Monacensia. Münchener Studien zur klassischen Philologie. Vol. 5).'' Narr, Tubingae 1993, p. 39.</ref> Apud [[Hesiodus|Hesiodum]] in [[Mulierum catalogus|mulierum catalogo]] pluries memoratur Argeiam, filiam Adrasti, funeri Oedipi interfuisse<ref>Hesiodus, fragmentum 62 ed. Rzach.</ref>, quae in mythologia Polynicis habetur uxor. Inde Oedipi filii iam adulti erant, cum Oedipus mortuus est, quod et ex [[Pausanias|Pausaniae]] narratione patet, qui Polynicen Oedipo vivo Argos emigrasse et non nisi patre mortuo cum Eteocle conflixisse tradit<ref>Pausanias, ''[[Graeciae descriptio]]'' 9,5,12.</ref>. [[Epimenides]] tandem Iocastam Oedipi novercam fuisse dicit, quandam Eurycleiam autem natura matrem<ref>[[Epimenides]], [[Scholium]] ad [[Euripides|Euripidis]] [[Phoenissae|Phoenissas]], 13</ref>.
 
== Fontes ==